bible.software › John › John 20 › John 20:10
John 20:10
Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then the disciples went away again unto their own home.
In Context
9nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere. + 20.9 Nondum enim. Scilicet, usque adeo, ut cum ab ipso Domino aperte diceretur propter consuetudinem ab eo audiendi parabolas, non intelligerent.
11Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum: + 20.11 Plorans. Jam plus de sublato quam de occiso plorat, quia tanti magistri cujus vita subtracta fuerat, nec memoria remanebat et iste dolor ibi eam tenebat. Dum ergo, etc. Cum eum sciret ibi non esse, sed quia nimis dolet, nec suis oculis, nec oculis illorum duorum credentium putavit. Vel potius divino instinctu hoc factum est.
Read all of John 20
Cross References
John 16:32ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis: et non sum solus, quia Pater mecum est. + 16.32 Et non sum, etc. Ecce profecerunt, sed ad majus vult eos extendi, ut cum dixerint: A Deo existi, dicat: Pater mecum est, nec sic putent a Deo exisse, ut putent etiam recessisse. Quia Pater mecum est. Dixerat Relinquo mundum et vado ad Patrem, nunc dicit: Pater mecum est, quod intelligenti est verbum, non intelligenti proverbium. Cui si non est cibus, tamen lactis est alimentum. Ex quo est, quod sciebant eum nosse omnia.
This Verse In Other Editions
Study John 20:10