bible.software › John › John 20 › John 20:11
John 20:11
Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum: + 20.11 Plorans. Jam plus de sublato quam de occiso plorat, quia tanti magistri cujus vita subtracta fuerat, nec memoria remanebat et iste dolor ibi eam tenebat. Dum ergo, etc. Cum eum sciret ibi non esse, sed quia nimis dolet, nec suis oculis, nec oculis illorum duorum credentium putavit. Vel potius divino instinctu hoc factum est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But Mary stood without at the sepulchre weeping: and as she wept, she stooped down, and looked into the sepulchre,
In Context
10Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.
12et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. + 20.12 Vidit duos. Angeli, id est nuntii, significant Evangelium Christi a capite usque ad pedes, id est ab initio usque ad finem esse nuntiandum. Et ille ex passione sua erat nuntiandus, quia Deus est ante sæcula, et homo in fine sæculi. Sedet ergo angelus ad caput, cum dicit: In principio erat Verbum. Ad pedes, cum dicit: Verbum caro factum est. Vel duo angeli duo Testamenta, unum prius, aliud sequens. Conjuncta dum pari sensu incarnatum, mortuum, resuscitatum nuntiant.
Read all of John 20
This Verse In Other Editions
Study John 20:11