John 20:9
nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere. + 20.9 Nondum enim. Scilicet, usque adeo, ut cum ab ipso Domino aperte diceretur propter consuetudinem ab eo audiendi parabolas, non intelligerent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For as yet they knew not the scripture, that he must rise again from the dead.
In Context
8Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum: et vidit, et credidit:
10Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.
Cross References
Isaiah 25:8Præcipitabit mortem in sempiternum; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra: quia Dominus locutus est.]
Isaiah 53:10Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur. + 53.10 Semen longævum. Verbum Evangelii scilicet quod non veterascet, sicut Vetus Testamentum, unde: Exiit qui seminavit semen suum Luc. 8.
Matthew 16:21Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere. + 16.21 Exinde, etc. Ecce causa prohibitæ prædicationis, quasi dicat: Tunc me prædicate cum ista passus fuero, quia non ante prodest.
Mark 8:31Et cœpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi: et post tres dies resurgere. + 8.31 Quoniam oportet, etc. HIER. Sicut gubernator peritus tempestatem in tranquillitate præcavens, nautas paratos vult esse suos. Sicut alibi: Si quis vult venire post me, abneget se Matth. 16., etc.
Mark 9:31At illi ignorabant verbum: et timebant interrogare eum. + 9.31 Ignorabant. Non tam ingenii tarditate quam amore, quia Deum verum cognoverunt, moriturum credere nequibant. Et quia eis in figuris loqui consueverunt, horrentes ejus mortem, in his quoque eum loqui figurate putabant.