John 20:12
et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. + 20.12 Vidit duos. Angeli, id est nuntii, significant Evangelium Christi a capite usque ad pedes, id est ab initio usque ad finem esse nuntiandum. Et ille ex passione sua erat nuntiandus, quia Deus est ante sæcula, et homo in fine sæculi. Sedet ergo angelus ad caput, cum dicit: In principio erat Verbum. Ad pedes, cum dicit: Verbum caro factum est. Vel duo angeli duo Testamenta, unum prius, aliud sequens. Conjuncta dum pari sensu incarnatum, mortuum, resuscitatum nuntiant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 5:12tam Levitæ quam cantores, id est, et qui sub Asaph erant, et qui sub Eman, et qui sub Idithun, filii et fratres eorum vestiti byssinis, cymbalis, et psalteriis, et citharis concrepabant, stantes ad orientalem plagam altaris: et cum eis sacerdotes centum viginti canentes tubis. + 5.12 Vestiti byssinis. Per stolas byssinas candida munditiæ corporalis castitas designatur: hac induuntur omnes qui Dei officio assistunt, et laudes ei ore, moribus, et actu concrepant. Cymbala enim oris confessionem, psalteria mortalitatem, citharæ carnis mortificationem, et bonæ actionis strenuitatem, viginti quatuor chordis, id est propheticis et apostolicis doctrinis instructæ significant. Sacerdotes. Vel doctores scilicet per centenarium et vicenarium expressi, quia legislator hoc numero suorum summam annorum complevit, et in die Pentecostes eodem numero credentes Spiritus paracleti gratiam acceperunt.
Matthew 17:2et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol: vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. + 17.2 Transfiguratus est. Speciem quam habebat per naturam, ostendit non amittens carnem quam assumpserat voluntate. Illud autem corpus quod habuit per naturam, dedit discipulis suis in cœna, non mortale, non corruptibile. Resplenduit facies. In exemplum futuræ beatitudinis et claritatis, quam videbunt justi, prius sublatis impiis. Vestimenta autem, etc. Facta sunt alba quod non ante, quia nondum apparuit quod enimus, sed cum apparuerit, similes ei erimus. Marcus ait, qualia fullo super terram non potest facere. Id est, Deus in hac vita tam claras nequit facere, quia nullus sine peccato. Nullus mundator sui in terra faciet, quod Deus in cœlo, mundans vestem suam ab omni inquinamento. Fullo est doctor animarum, vel mundator sui corporis.
Mark 16:5Et introëuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. + 16.5 Juvenem. HIER. Non senem, non infantem, sed jucundum ætate, ut dicitur: Lætare, juvenis, in adolescentia tua Eccle. 11., quæ non est hic vera dum senio mista. BEDA. Mulieres angelos vident quæ cum aromatibus venerunt, quia illæ mentes supernos cives aspiciunt, quæ cum virtutibus ad Deum per sancta desideria veniunt. Sedentem in dexteris. BEDA. Ad meridianam partem loci illius, ubi positum fuerat, etc., usque ad intrantes in monumentum duos angelos ibi stantes invenerunt. GREG. Per sinistram vita præsens, per dexteram vita æterna, etc., usque ad et ad angelorum numerum restituens cœlestis patriæ damna reparavit.
Luke 24:22Sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum, + 24.22 Terruerunt nos, etc. Merito dicuntur teruisse eos quibus de non invento corpore plus mœstitiam addiderunt, quam de nuntiata resurrectione gaudium quo recrearentur, afferunt.
Revelation 3:4Sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua: et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt. + 3.4 Non inquinaverunt vestimenta sua. Vestes immortalitatis et innocentiæ, quas acceperunt in baptismo, vel, sua bona opera.