John 20:14
Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem: et non sciebat quia Jesus est. + 20.14 Et non sciebat quia Jesus, etc. Quia tergum ad eum habebat quem non resurrexisse credebat; quia amabat et dubitabat, videbat et non cognoscebat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Song of Solomon 3:3Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem: Num quem diligit anima mea vidistis? + 3.3 Invenerunt me. Cum sic inquirerem, Dominus hanc instantiam inquisitionis videns, tandem se manifestare dignatus est et cui inspiraverat, ut quæreret, quærenti donavit ut inveniret. Num quem diligit. GREG. Illis volentibus docere, ista flagrans nimio amore prior alloquitur, Num quem diligit. Ecclesia interrogat vigiles, cum prædicationem intente suscipit, et in ea bonorum operum exhibitione fructificat.
Mark 16:9Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua ejecerat septem dæmonia. + 16.9 Surgens autem. Mane surrexit, sero sepultus est, ut hoc adimpleret: Ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum lætitia Psal. 29.. Sepultus ergo sexta sabbati quæ vocatur parasceve circa ve peram sequenti nocte et die sabbati, cum sequenti nocte in monumento positus, die tertia, id est primo mane prima sabbati, surrexit. Et bene una die et duabus noctibus in sepulcro jacuit, quia lucem suæ simplæ mortis nostræ duplæ mortis tenebris adjunxit. In morte enim animæ et spiritus tenebamur, unde ad nos suam, id est carnis mortem attulit, et duas nostras solvit: simplam suam duplæ nostræ contulit, et duplam nostram moriens abstulit. Apparuit primo Mariæ Magdalenæ. Mariæ Magdalenæ primo ostenditur, de qua ejecerat septem dæmonia: quia meretrices, et publicani præcedunt Synagogam in regnum Dei, ut latro præcessit apostolos. Apostoli flent et lugent, quia necdum viderunt, sed cito consolabuntur. BEDA. In principio mulier auctor culpæ viro fuit, exsecutor vir erroris, etc., usque ad ut ipsis evangelistis et apostolis resurrectionem evangelizaret.
Luke 4:30Ipse autem transiens per medium illorum, ibat.
Luke 24:31Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum: et ipse evanuit ex oculis eorum. + 24.31 Aperti sunt, etc. Subtrahitur carnalibus oculis species infirmitatis, ut mentibus incipiat apparere gloria resurrectionis.
John 21:4Mane autem facto stetit Jesus in littore: non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est.