John 20:13
Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum: et nescio ubi posuerunt eum. + 20.13 Quid ploras? Quasi dicat: Noli peccare. Prohibent lacrymas quodammodo nuntiantes gaudium. At illa putans eos interrogare nescientes, prodit causam lacrymarum: Quia tulerunt Dominum meum, id est corpus Domini mei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 1:8Dixit ergo ei Elcana vir suus: Anna, cur fles? et quare non comedis? et quam ob rem affligitur cor tuum? numquid non ego melior tibi sum, quam decem filii? + 1.8 Anna, cur fles? Melior est Ecclesiæ vir suus, id est Christus, quam decem filii quos de synagoga edebat, qui Christum plus nonnunquam diligit, id est gratiam ejus, quam illos quos carnaliter pariebat.
Ecclesiastes 3:4Tempus flendi, et tempus ridendi; tempus plangendi, et tempus saltandi. + 3.4 Tempus plangendi, etc. Plangendum est nunc ut in futuro saltemus, illam saltationem, quam David ante arcam testamenti II Reg. 6.. Saulis filiæ displicens, magis placuit Deo.
Luke 24:17Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes?
John 14:27Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. + 14.27 Pacem relinquo vobis. Iturus ad Patrem. Pacem, etc. Et repetens de eodem. Pacem meam do. Et hoc est quod Propheta dicit: Pacem super pacem Isa. 27.. Pax est in hoc sæculo, in qua manentes hostem vincimus, invicem diligimus, et de occultis invicem non judicamus. Pax erit in futuro cum sine hoste regnabimus, ubi alter ab altero non poterit dissentire, ubi omnia aperta et laus unicuique I Cor. 4.. In illo autem et ab illo est utraque pax. Ipse enim est pax nostra Ephes. 2., et eum credimus, quia est, et eum videbimus sicuti est. Unde quod dicit meam, a posteriori, etiam ad prius subaudiendum est. Vel pax in hoc sæculo est nostra, quæ est aliqua et non plena, et ab illo in futuro sua est pax ubi nihil repugnat qualiter ipse habet. Non turbetur. Quia in pace vos relinquo, non turbetur cor vestrum de eo quod dixi, Vado, quasi pastoris absentia lupus invadit, quia sicuti homo vado, ut Deus præsens sum.
John 16:20Amen, amen dico vobis: quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. + 16.20 Quia plorabitis. Me occiso, de quo inimici gaudebunt. Similiter plorant omnes boni in ærumnis hujus sæculi; sed mundi amatores gaudent. Boni autem comparantur parienti quæ genuit in partu; sed lætatur de fructu, et plus gaudet de adventu futuræ prolis quam tristis est de præsenti dolore.
John 20:2Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.