John 20:23
quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt. + 20.23 Quorum remiseritis peccata. Ecce charitas, quæ per Spiritum sanctum infunditur cordibus eorum. Qui participes sui sunt, peccata dimittit; eorum qui non sunt, tenet. Et ideo postquam dixit: Accipite Spiritum sanctum, continuo subjecit: Quorum remiseritis peccata.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 18:18Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo: et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo. + 18.18 Amen dico, etc. Adeo vestra sententia confirmatur divina vel ad recipiendum pœnitentem, vel ad abjiciendum contumacem.
Acts 2:38Petrus vero ad illos: Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti. + 2.38 In nomine. In honore, vel in hac forma, quia in uno trium fides continetur.
Acts 13:38Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari,
2 Corinthians 2:6Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio hæc, quæ fit a pluribus: + 2.6 Objurgatio hæc, quæ fit a pluribus ita ut e contrario magis. Quæ etsi pro temporis quantitate vel alio modo non satis digna pœna videtur, in hoc tamen non est parva æstimanda, quod fit a pluribus quibus congregatis Satanæ traditus est. Magnum utique dolorem patitur, qui delictum suum plures videt horrere. Et ita sufficit, quod a pluribus objurgetur.
1 Timothy 1:20ex quibus est Hymenæus, et Alexander: quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare. + 1.20 Quos tradidi. Utrumque Apostolus excommunicavit, ut hoc modo excludatur a Satana regnum Satanæ. Nulla enim creatura est, sive quæ in veritate manet dans Deo gloriam, sive quæ in charitate non stetit quærens gloriam suam quæ, velit nolit, divinæ providentiæ non serviat. Sed volens facit cum illa quod bonum est. De illa vero quæ hoc non vult, fit quod justum est. Non ei tamen rependitur quod de ipsa juste fit, sed quo animo ipsa facit, quia neque liberam voluntatem rationabili creaturæ Deus negavit, sed potestatem qua injustos juste ordinat sibi retinuit. Tradidi. Non tamen ita ut pereant, quia nihil potest Satanas, nisi permissus, qui vexat sibi datos, unde: Jam noli peccare, ne deterius tibi contingat Joan. 5.. Itaque Satana ad correptionem hominum utebatur ipsa potestas apostolica. Prævaricatores enim angeli cum principe suo diabolo recte dicuntur procuratores, vel actores divinæ providentiæ, et diabolus magistratus hujus mundi dicitur, sed magistratus sub Deo imperatore non facit nisi quantum illi permittitur, et procuratores actoresque hujus mundi nihil faciunt nisi quantum Dominus sinit.