John 20:24
Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. + 20.24 Thomas autem unus. Non casu, sed divina dispositione defuit Thomas et audita non credidit; unde palpandum se ei Dominus præbuit, quia ejus dubitatione et facta sibi probatione nulli relinquitur jam dubitare. Qui dicitur Didymus. Didymus, id est geminus, quia dubius Thomas, id est abyssus: quia dubitando profundius novit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But Thomas, one of the twelve, called Didymus, was not with them when Jesus came.
In Context
Cross References
Matthew 18:20Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. + 18.20 Si duo. Typice. Ubi spiritus anima et corpus consenserint, ut non sit inter eos bellum, carne cupiente contra spiritum et spiritu contra carnem, quidquid petunt fiet. Quia si corpus vult quæ spiritus vult, tantum bonarum rerum est petitio. Ibi sum in me. Omnis sermo scilicet ad concordiam provocat et pacem quam adeo commendat, ut dicat Deum in medio esse eorum, quia pax et charitas sedem sibi in pacificis constituit, et unitatis merito omnia petenda impetranda esse confirmat.
John 11:16Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, ut moriamur cum eo.
John 21:2erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanaël, qui erat a Cana Galilææ, et filii Zebedæi, et alii ex discipulis ejus duo.