The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 20 › John 20:25

John 20:25

Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The other disciples therefore said unto him, We have seen the Lord. But he said unto them, Except I shall see in his hands the print of the nails, and put my finger into the print of the nails, and thrust my hand into his side, I will not believe.

In Context

24Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. + 20.24 Thomas autem unus. Non casu, sed divina dispositione defuit Thomas et audita non credidit; unde palpandum se ei Dominus præbuit, quia ejus dubitatione et facta sibi probatione nulli relinquitur jam dubitare. Qui dicitur Didymus. Didymus, id est geminus, quia dubius Thomas, id est abyssus: quia dubitando profundius novit.

26Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis.

Read all of John 20

Cross References

Job 9:16Et cum invocantem exaudierit me, non credo quod audierit vocem meam. + 9.16 Cum invocantem exaudierit me non. Ibid. Cum enim ut ait David modo ascendunt usque ad cœlos Psal. 106., cum summa penetrant, modo descendunt in abyssos, per turpia tentamenta, certitudinem exauditionis non habent. Vide quam subtiliter se judicat, infirmitatem suam aperit. Quantus ergo. In justitia non confidit, sed ad precem confugit: qui, etiamsi habuero quidpiam justum, de ipsa quoque prece pavidus ait: Cum invocantem. Ideo sic circumspicit, quia vim judicii se non posse ferre videt, de quo ait:

Psalms 106:21Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. 1

Matthew 27:42Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei: + 27.42 Et credemus ei. Fraudulenta promissio: majus facit surgens de sepulcro, et non creditis: si ergo de cruce descenderet, non crederetis. Sed hoc dæmones immiserunt; statim enim senserunt virtutem crucis, et suas vires fractas et hoc agunt ut de cruce descendat. Sed sciens hoc Dominus, permanet ut diabolum destruat.

Luke 24:25Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ ! + 24.25 O stulti et tardi corde. Hic gemina humiliandi necesitas incumbit, qui nec in Scripturis quantum oportet edocti, nec ad implenda quæ novimus quantum decet, sumus intenti. Nam si Moyses et prophetæ de Christo locuti sunt, et eum per passionem et gloriam intraturum prædixerant, quomodo gloriatur se esse Christianum, qui neque in Scripturis qualiter ad Christum pertinent investigat, neque ad gloriam quam cum Christo habere cupit, per passiones attingere desiderat?

John 1:41Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus). + 1.41 Invenit hic primum. Vera pietas statim inventum thesaurum nuntiat fratri, ut sicut est sanguine, sit et germanus in fide. Invenimus Messiam, etc. Christus Græce, Messias Hebraice, unctus Latine, vere enim unctus est a Spiritu sancto specialiter, a qua unctione Christiani appellantur. Quod Jacob erexit lapidem post visionem in titulum quem olei superfusio unxit, jam divinitus per illam petram, futuram petram, scilicet Christum Spiritu sancto ungendum figuraliter intellexit, in qua petra sic fundari Ecclesiam præfigurabat, etc.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 20:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 20:24John 20John 20:26 →