John 21:25
Sunt autem et alia multa quæ fecit Jesus: quæ si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros. + 21.25 Nec ipsum arbitror mundum. AUG. Non spatio locorum, credendum est mundum capere non posse, etc., usque ad sicut alii tropi, hoc est locutionum modi. Nec ipsum. Non dicit spatio non posse capi, sed capacitate legentium, quamvis salva fide rerum plerumque verba videantur excedere fidem per hyperbolen.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 40:5Ego dixi: Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi. 1
Ecclesiastes 12:12His amplius, fili mi, ne requiras. Faciendi plures libros nullus est finis; frequensque meditatio, carnis afflictio est.
Matthew 11:5Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:
John 20:30Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc.
Acts 20:35Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu: quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere. + 20.35 Beatius est. ID. Hoc in Evangelio non legitur, non enim omnia scripta sunt, sed Paulus forsitan hoc ab apostolis audivit, vel a Spiritu sancto accepit, vel potest dici quod, si non verba, sensum istum Jesus indicavit, dicens: Omni petenti da; et alibi: Nolite accipere aurum, etc. BED. Non illis qui relictis omnibus secuti sunt Dominum, divites eleemosynarios præponit, sed illos maxime glorificat, qui cunctis quæ possident in semet renuntiantes, nihilominus laborant operando manibus ut habeant unde tribuant necessitatem patienti. Vos igitur episcopi, estote solliciti de alendis pupillis, etc.