The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 21 › John 21:5

John 21:5

Dixit ergo eis Jesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then Jesus saith unto them, Children, have ye any meat? They answered him, No.

In Context

4Mane autem facto stetit Jesus in littore: non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est.

6Dicit eis: Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo: et jam non valebant illud trahere præ multitudine piscium.

Read all of John 21

Cross References

1 Kings 19:6Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis, et vas aquæ: comedit ergo, et bibit, et rursum obdormivit. + 19.6 Et ecce ad caput suum, etc. ID. Elias bis pastus exprimit nostræ naturæ infirmitatem, quibus non sufficit simplex pastus, sed duplex, quatenus ad superna valeamus ascendere. Sicut enim corpus sine alimento corporali subsistere nequit, ita nec anima vivere potest sine verbo Dei. ID. Sic et nos dum inertiæ somnum a nobis excutimus, necesse est ut divino solatio confortati, gressu bonorum operum per omne tempus vitæ præsentis summopere festinemus ascendere in montem Dei et in locum sanctum ejus, ut ibi requiem inveniamus æternam.

Mark 8:7Et habebant pisciculos paucos: et ipsos benedixit, et jussit apponi. + 8.7 Pisciculos. ID. Sanctos illius temporis, per quos eadem condita est Scriptura: vel quorum ipsa Scriptura, fidem, vitam et passiones continet; qui de fluctibus sæculi erepti, et divina benedictione consecrati refectionem nobis, ne in hujus mundi excursu deficiamus, vitæ suæ et mortis suæ exemplo præbuere.

Philippians 4:11Non quasi propter penuriam dico: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. + 4.11 Non quasi. Non propter se, sed profectum eorum gaudet.

Hebrews 13:5Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam: + 13.5 Sint mores. Postquam sua Hebræi perdiderant, volebant iterum congregare: quod Apostolus prohibet. Sed ne dicerent: Quid si necessaria defecerint? subdit consolationem. Sine avaritia. Avarus est qui tenax est in largiendo, cupidus in accipiendo. Non te deseram. Hoc Deus dicit omni speranti in se, sicut Josue, ita est nobiscum, ut confidenter dicamus, etc. Neque derelinquam. Derelinqueretur qui fame periret: sed quia hoc non est, ne sit homo cupidus.

1 John 2:18Filioli, novissima hora est: et sicut audistis quia antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt; unde scimus, quia novissima hora est. + 2.18 Filioli, novissima hora est. Et propterea debetis persistere, quia multi sunt Antichristi qui vos volunt seducere. Sicut audistis quia Antichristus venit. Cum quanto enim impetu et terrore audistis venturum Antichristum, cum tanta violentia et isti veniunt. In undecima hora sumus, venit Salvator in carne, et secutura est pestis Antichristi, qui præconia salutis impugnet, qui vineam quam Christus excolit exstirpet, et hujus nequissimi capitis jam multa membra præmissa sunt, a quibus cavendum est, quia jam imminet finis sæculi; vel novissima hora, id est similis novissimæ, similis est hæc persecutio illi futuræ. Nunc Antichristi multi. Antichristi sunt omnes hæretici, omnes qui fidem quam confitentur verbis destruunt actibus; omnes Christo contrarii, qui venturo suo capiti testimonium reddunt, quia mysterium iniquitatis jam operatur in illis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 21:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 21:4John 21John 21:6 →