The Bible Software
bible.softwareMarkMark 8 › Mark 8:7

Mark 8:7

Et habebant pisciculos paucos: et ipsos benedixit, et jussit apponi. + 8.7 Pisciculos. ID. Sanctos illius temporis, per quos eadem condita est Scriptura: vel quorum ipsa Scriptura, fidem, vitam et passiones continet; qui de fluctibus sæculi erepti, et divina benedictione consecrati refectionem nobis, ne in hujus mundi excursu deficiamus, vitæ suæ et mortis suæ exemplo præbuere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they had a few small fishes: and he blessed, and commanded to set them also before them.

In Context

6Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ. + 8.6 Super terram. BEDA. In refectione quinque panum turba supra fenum discubuit; quæ autem septem panibus reficienda est, super terram discumbere præcipitur: quia per legem carnis, etc., usque ad hic autem remota omni cupiditate carnali convivas Novi Testamenti spei permanentis firmamentum tanquam ipsius montis soliditas nullo feno interposito continet.

8Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas. + 8.8 Manducaverunt. ID. Sunt multi qui quamvis omnia sua relinquere, et altiora hujus mundi nequeant implere, tamen esurientes et sitientes justitiam saturantur, cum audientes mandata Dei ad vitam perveniunt æternam. Quod superaverat. ID. Altiora præcepta vel exhortamenta, et consilia, quæ generalis fidelium multitudo nequit attingere, sicut hic: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes Matth. 19., etc. Septem sportas. Septem sportæ, Spiritus sancti gratia septiformi repleti. Fiunt enim sportæ de junco, et palmarum foliis. Juncus nascitur super aquas, palma victorem coronat. Sancti quoque ne ab humore æternitatis arescant, in ipso vitæ fonte se collocant, et æternæ retributionis palmam exspectant.

Read all of Mark 8

Cross References

Luke 6:41Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quæ in oculo tuo est, non consideras? + 6.41 Quid autem vides, etc. Vere peccans peccantem castigare non valet, quia qui superbia, vel odio, vel alio vitio præventi, levia hæc vel nulla judicantes, graviter increpant illos quos a statu mentis vident, vel ira vel aliquo levi peccato perturbatos, hi tales amant magis vituperare et condemnare, quam corrigere et emendare. Non consideras. Apertus oculus male videt, scilicet jactantiam sui, dum aliis vult mederi, sed cæcus se non valet intueri dum in hoc deterius cadit.

John 21:5Dixit ergo eis Jesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 8:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 8:6Mark 8Mark 8:8 →