1 John 2:18
Filioli, novissima hora est: et sicut audistis quia antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt; unde scimus, quia novissima hora est. + 2.18 Filioli, novissima hora est. Et propterea debetis persistere, quia multi sunt Antichristi qui vos volunt seducere. Sicut audistis quia Antichristus venit. Cum quanto enim impetu et terrore audistis venturum Antichristum, cum tanta violentia et isti veniunt. In undecima hora sumus, venit Salvator in carne, et secutura est pestis Antichristi, qui præconia salutis impugnet, qui vineam quam Christus excolit exstirpet, et hujus nequissimi capitis jam multa membra præmissa sunt, a quibus cavendum est, quia jam imminet finis sæculi; vel novissima hora, id est similis novissimæ, similis est hæc persecutio illi futuræ. Nunc Antichristi multi. Antichristi sunt omnes hæretici, omnes qui fidem quam confitentur verbis destruunt actibus; omnes Christo contrarii, qui venturo suo capiti testimonium reddunt, quia mysterium iniquitatis jam operatur in illis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 24:5multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent. + 24.5 multi. Imminente Jerusalem excidio multi fuerunt principes qui se dicerent esse Christos, et tempus libertatis prope esse. Multi in Ecclesia temporibus apostolorum, qui præter alia falsa dicerent instare diem Domini.
Matthew 24:24Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. + 24.24 Si fieri posset. Id est, si aliquo modo fieri posset, ut Dei præfinitio mutaretur, et ideo non de veris intelligi potest electis. Electi. Non quod divina electio frustretur, sed qui judicio humano videntur electi.
Mark 13:21Et tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis. + 13.21 Et tunc si quis. BED. Quidam hoc ad captivitatem Judaicam referunt, quando multi Christos se esse dicentes, populum post se deceptum trahebant. Sed ibi nullus erat fidelis, quem Deus exhortaretur, ne perversos magistros sequeretur. Omnes et obsidentes et obsessi alieni a Christo obdurabant, unde melius de hæreticis accipiendum, qui contra Ecclesiam venientes, se Christos esse mentiuntur: quorum primus Simon Magus; extremus Antichristus.
Acts 20:29Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi.
1 Timothy 4:1Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum, + 4.1 Spiritus autem manifeste dicit. Quæ sibi futura Spiritus sanctus revelaverit ad instructionem et cautelam Ecclesiæ; non tacet dicens futuros pestiferæ doctrinæ viros, ut præmonita Ecclesia sit sollicita, ne ab hujusmodi hominibus circumveniatur, quasi dicat: Ita est digna domus Dei, sed Spiritus manifeste dicit. Et ideo pro ejus sublimitate ne curam deponas.
2 Timothy 4:3Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus, + 4.3 Coacervabunt sibi magistros. Id est, qui ea doceant quæ volunt. Prophetia est sancti apostoli, qui præscius futurorum, in doctrina præcipit esse instandum, ut contra hoc quod futurum erat, præparetur Ecclesia. Tales enim dicit futuros, qui pro desideriis suis doceri volunt ut a magistris scilicet constantibus et veracibus ad eos convertantur qui hæc illos doceant quæ libenter audiant, quia veritas illis aspera videbitur, ut relicta vera doctrina fabulis vacent.