The Bible Software
bible.softwarePhilippiansPhilippians 4 › Philippians 4:11

Philippians 4:11

Non quasi propter penuriam dico: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. + 4.11 Non quasi. Non propter se, sed profectum eorum gaudet.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Not that I speak in respect of want: for I have learned, in whatsoever state I am, therewith to be content.

In Context

10Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis: occupati autem eratis. + 4.10 Gavisus, etc. Hic commemorat, quod sibi sæpe necessaria miserant, unde alacritatem suam propensiorem factam ostendit quia in quo negligentes facti fuerant, adhibita solertia iterarunt, ut memores facti apostoli sui fructus emitterent in horreo cœlesti condendos. Aliquando, etc. Aliquo tempore, quia non omni potuerunt. Refloruistis. Ministrando mihi necessaria. Quæ ministratio dicitur flos, quia inde fructus vitæ æternæ provenit. Pro me. Quia mihi prodest vestra compassio. Ne autem viderentur aliqua mala causa intermisisse addit: modo refloruistis, sed ante eratis occupati et impediti aliquibus adversis.

12Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum): et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati. + 4.12 Scio et humiliari. Qui penuria non frangitur, a gratiarum actione non retrahitur. Qui rerum temporalium desiderio non accenditur, scit humiliari, id est inopiam pati. Abundare. Qui acceptis rebus non extollitur, qui eas ad usum vanæ gloriæ non intorquet, qui solus non possidet quod accepit, sed cum indigentibus misericorditer dividit, scit abundare. Qui acceptis alimentis non ad ingurgitationem ventris, nec plus carni tribuit quam necessitas petit, scit satiari. Qui alimentorum inopiam sine murmuratione tolerat, nec pro necessitate victus agit aliquid, unde anima peccati laqueum incurrat, scit esurire.

Read all of Philippians 4

Cross References

Genesis 28:20Vovit etiam votum, dicens: Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,

Matthew 6:31Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? + 6.31 Nolite ergo solliciti, etc. Plenius inculcat et revolvit, quod a principio sermonis docuit, ut absque sollicitudine vivamus. Nolite, etc. Hic videntur argui hi qui, spreto victu vel vestitu communi, lautiora sibi vel austeriora præ his cum quibus vivunt, alimenta quærunt vel indumenta. Solliciti esse. Sollicitudo suffocat verbum Dei, ne fructum referat, et facit similem gentili, id est infidelem.

1 Corinthians 4:11Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cædimur, et instabiles sumus,

2 Corinthians 8:9Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. + 8.9 Egenus factus est. Non ait, pauper factus est, cum dives fuisset: sed, cum dives esset. Paupertatem enim assumpsit, et divitias non amisit: intus dives, foris pauper; latens Deus in divitiis, apparens homo in paupertate. Ut inopia illi. Per illius enim paupertatem abjicicimus pannos iniquitatis, ut induamur stola immortalitatis. Omnes ergo divites facti sunt, in pauperem Christum credentes. Nemo ergo se contemnat pauper in cella, dives in conscientia. Securior dormit in terra, quam auro dives in purpura. Non ergo expavescas cum-tua mendicitate ad illum accedere qui indutus nostra paupertate, ubi se pauperavit, nos ditavit.

2 Corinthians 11:27in labore et ærumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate, + 11.27 In fame. Ubi ergo promissio Dei: Primum quærite regnum Dei, et hæc omnia adjicientur vobis? Luc. 12. Sed novit medicus, cui nos semel commisimus, hæc adjutoria quando apponat, quando subtrahat.

1 Timothy 6:6Est autem quæstus magnus pietas cum sufficientia.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Philippians 4:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Philippians 4:10Philippians 4Philippians 4:12 →