John 3:30
Illum oportet crescere, me autem minui. + 3.30 Illum oportet crescere. Gaudeo ad vocem sponsi. Ille sponsus crescet, id est invenietur esse Christus, qui putabatur propheta. Ego minuar, quia ejus propheta inveniar, qui Christus putabar. Illum oportet crescere. Id est exaltari, id est dum peccata dimittit, gratiam dat, in quo gloria ejus quæ in se semper est perfecta, crescit in hominem, dum eam homo plus videt et habet. Homo minuitur qui ante in se gloriabatur, dummodo peccata confitetur, et accipit quod ille dat. Cui rei attestatur passio utriusque: Christus in cruce exaltatur, Joannes capite minuitur. Attestatur et creatura. Joannes natus est decrescentibus diebus, Christus vero crescentibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He must increase, but I must decrease.
In Context
Cross References
Isaiah 9:7Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.] + 9.7 Zelus Domini. ID. Cœpit ab Emmanuel prophetia, ubi dicitur: Pete tibi signum a Deo. Hic finitur.
Isaiah 53:12Ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit.] + 53.12 Et cum sceleratis. Ut sceleratos a peccato redimeret, omnia omnibus factus: Peccata enim nostra portavit in corpore suo I Petr. 2.. Cujus imitator Paulus ait: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrificarem I Cor. 9.. Rogavit. Pater, ignosce illis. Ad hanc vocem secundum Evangelium Nazareorum multa millia Judæorum astantium circa crucem crediderunt.
Daniel 2:44In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur: comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.
Acts 13:36David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem.
2 Corinthians 3:7Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur:
Hebrews 3:2qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus. + 3.2 Qui fidelis. Incipit Christum comparare Moysi, sicut supra prophetis et angelis, ita ut sit præ Moyse fidelis, quia non suam, sed Patris gloriam quæsivit, nec ejus mandata abscondit. Qui Christus fidelis est Patri (sicut Moyses) in omni domo Judæorum et gentium.