John 3:32
Et quod vidit, et audivit, hoc testatur: et testimonium ejus nemo accipit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And what he hath seen and heard, that he testifieth; and no man receiveth his testimony.
In Context
Cross References
Isaiah 53:1[Quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? + 53.1 Quis credidit? HIER. Propheta in persona prophetarum conqueritur quod pauci ex Judæis credunt quod de adventu Filii ab illis audiunt. Et brachium Domini. ID. Pater Filium suum mundo nuntiavit venturum; et ante scandalum cruceis, crucis, præmisit gloriam resurgentis. Elevabitur et exallabitur, etc. Respondet ergo prophetarum chorus se officium implesse et brachium Domini annuntiasse.
John 3:11amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. + 3.11 Quod scimus loquimur. Id est quia ipse est scientia, locutio et sermo Patris. Et quod vidimus testamur. Quia ipse visio, et verum testimonium et veritas Patris. Quod pluraliter mysterium Trinitatis innuit.
John 3:33Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est. + 3.33 Signavit quia Deus. Hoc est, signum posuit in corde suo quasi speciale aliquid, scilicet hunc esse verum Deum, qui missus est ad salutem hominum. Verax est. Quem enim misit Deus. Omnis homo ex se mendax; non enim vera dicere potest, nisi illuminatus a Deo. Quem enim misit Deus Pater, verba Dei loquitur, quod est? Quem misit Deus, Deus est: ideo verba Dei loquitur, ergo verba Filii de se testimonium perhibentis quod Deus sit, verba Dei sunt. Verba Dei loquitur. In hoc se distinguit a Christo, sed quia missus et verba Dei loquitur, apertius addit: Non enim ad mensuram dat Deus spiritum. Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus. Hominibus dat ad mensuram, filio non dat ad mensuram, sed sicut totum ex seipso toto genuit Filium suum, ita incarnato Filio suo totum spiritum suum dedit, non particulatim, non per subdivisiones, sed generaliter et universaliter, et non ob aliud dat nisi quia Pater diligit Filium.
John 8:26Multa habeo de vobis loqui, et judicare; sed qui me misit, verax est; et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo.
Romans 10:16Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? + 10.16 Isaias enim dicit, etc. Præscius Deus prædixit infidelitatem Judæorum, sed non fecit; neque præscisset mala eorum, nisi ea haberent. Sic etiam excæcat quod est deserendo, non autem faciendo et hoc meruit voluntas. Si dicitur non possunt Judæi credere quia Isaias prædixit, dico non possunt, quia nolunt. Quod Deus præscivit, prædixit; sed non fecit. Non possunt, dum superbi, dum tales, ut scilicet omnia suis viribus attribuerent, et negarent sibi necessarium esse divinum auxilium ad bene operandum.