The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 3 › John 3:33

John 3:33

Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est. + 3.33 Signavit quia Deus. Hoc est, signum posuit in corde suo quasi speciale aliquid, scilicet hunc esse verum Deum, qui missus est ad salutem hominum. Verax est. Quem enim misit Deus. Omnis homo ex se mendax; non enim vera dicere potest, nisi illuminatus a Deo. Quem enim misit Deus Pater, verba Dei loquitur, quod est? Quem misit Deus, Deus est: ideo verba Dei loquitur, ergo verba Filii de se testimonium perhibentis quod Deus sit, verba Dei sunt. Verba Dei loquitur. In hoc se distinguit a Christo, sed quia missus et verba Dei loquitur, apertius addit: Non enim ad mensuram dat Deus spiritum. Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus. Hominibus dat ad mensuram, filio non dat ad mensuram, sed sicut totum ex seipso toto genuit Filium suum, ita incarnato Filio suo totum spiritum suum dedit, non particulatim, non per subdivisiones, sed generaliter et universaliter, et non ob aliud dat nisi quia Pater diligit Filium.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He that hath received his testimony hath set to his seal that God is true.

In Context

32Et quod vidit, et audivit, hoc testatur: et testimonium ejus nemo accipit.

34Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat Deus spiritum.

Read all of John 3

Cross References

John 6:27Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. + 6.27 Signavit Deus. Quasi proprio signo a cæteris discrevit, quia qui est Filius hominis, est et Filius Dei et ideo me nolite contemnere Filium hominis, sed petite a me cibum spiritualem.

Romans 4:18qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum. + 4.18 Qui contra spem. Incipit commendare fidem Abrahæ, ut imitemur eum qui per fidem justitiam et talem promissionem accepit. Sic erit semen, etc. Sciendum quoniam Abraham Deum prius trinum et unum cognovit, et per hoc fidei meritum, omnium peccatorum remissionem adeptus est. Post justitiam vero, ut multarum pater fieret gentium, a Deo promissionem accepit. Deinde facta fuit sibi rursus promissio quod ita fieret semen suum sicut stellæ, etc.

2 Corinthians 1:22qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris.

Titus 1:1Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est + 1.1 Argumentum Titum commonefacit et instruit de constitutione presbyterii et de spirituali conversatione, et hæreticis vitandis, qui in traditionibus Judaicis credunt, scribens ei a Nicopoli. Paulus servus, etc. Conditione non tamen peccati misera servitute. sed Dei. Quidam nobilitate, qualiter Moyses et David servi sunt appellati, et Maria ancilla. Secundum fidem electi. Id est quam tenent vel qua salvantur electi Dei, et ideo per ea magis laborandum.

1 John 5:9Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est: quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quoniam testificatus est de Filio suo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 3:33

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 3:32John 3John 3:34 →