The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 10 › Romans 10:16

Romans 10:16

Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? + 10.16 Isaias enim dicit, etc. Præscius Deus prædixit infidelitatem Judæorum, sed non fecit; neque præscisset mala eorum, nisi ea haberent. Sic etiam excæcat quod est deserendo, non autem faciendo et hoc meruit voluntas. Si dicitur non possunt Judæi credere quia Isaias prædixit, dico non possunt, quia nolunt. Quod Deus præscivit, prædixit; sed non fecit. Non possunt, dum superbi, dum tales, ut scilicet omnia suis viribus attribuerent, et negarent sibi necessarium esse divinum auxilium ad bene operandum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But they have not all obeyed the gospel. For Esaias saith, Lord, who hath believed our report?

In Context

15quomodo vero prædicabunt nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona ! + 10.15 Quomodo vero prædicabunt nisi mittantur? Ecce apparet quod et ad gentes missi sunt prædicatores. Quam speciosi. Quia mundum illuminant, in quo apparet a Deo missos, alioquin hoc non poterant. Pacem. Reconciliationem inter populum et populum diruta maceria legalis ritus in Judæis, et idololatriæ in gentibus. Et inter Deum impios per fidem justificantem, et homines in eum credentes. Evangelizantium bona. Pacem super pacem, quia et regnum Dei pax est.

17Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. + 10.17 Fides ex, etc. Etsi Deus intus doceat, tamen præco exterius annuntiat. Per verbum. Id est per gratiam Christi doctores verbi evangelici nobis mittentis. Nisi enim dicatur aliquid, nec audiri potest nec credi.

Read all of Romans 10

Cross References

Isaiah 50:10Quis ex vobis timens Dominum, audiens vocem servi sui? Qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei, speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum. + 50.10 Quis ex vobis. Qui timet non est perfectus, etc., usque ad hic custodit animas sanctorum integras et pudicas et puras. Qui ambulavit in tenebris. Gentilis populus in tenebris, etc., usque ad ad pœnitentiam voco; nolo enim mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat Ezech. 18..

John 10:26sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.

Acts 28:24Et quidam credebant his quæ dicebantur: quidam vero non credebant.

Romans 2:8iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. + 2.8 Indignatio. Ne videatur irasci, et non vindicare: unde tribulatio et angustia.

Romans 6:17Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis. + 6.17 Gratias autem Deo, etc. Et eorum mutationem ostendit, et quam sit ei hoc gratum aperuit, Deo hymnum offerens. Eratis enim, inquit, servi peccati: vestra autem sponte liberaque animi voluntate illius dominium excussistis, et spiritualem doctrinam amplexati estis. Formam doctrinæ. Nostra doctrina est forma, quæ imaginem Dei deformatam restituit.

Romans 16:26(quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum præceptum æterni Dei, ad obeditionem fidei), in cunctis gentibus cogniti, + 16.26 Per Scripturas prophetarum. Ab eo reseratas, testimonium dantes huic prædicationi. Patefactum in cunctis gentibus ad obediendum, id est ut obediant fidei bene operando. Taciti aliis, sed cogniti soli Deo: quia etsi sit modo hominibus revelatum, tamen soli Deo cognitum est, quia solus novit cur ita factum est. In quo reprimit inquisitores qui quærunt cur tantum distulit Deus? cur tot gentes perire permisit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 10:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 10:15Romans 10Romans 10:17 →