John 4:15
Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The woman saith unto him, Sir, give me this water, that I thirst not, neither come hither to draw.
In Context
Cross References
Psalms 4:6Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? + 4.6 Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona? Futura, scilicet de quibus dubitant et desperant. Ad quod respondens ostendit breviter quæ bona sunt quærenda. 1
John 6:34Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis panem hunc. + 6.34 Domine, semper, etc. Sicut mulier Samaritana audiens: Qui biberit de hac aqua, non sitiet in æternum, secundum corpus accepit, et tamen labore et indigentia carere volens, dixit: Da mihi hanc aquam, sic isti quærunt panem qui eos reficiat, et nunquam deficiat, propter quod eum regem facere voluerunt. Sed Jesus ad se revocat, et quem panem dixit evidentius aperit, Ego sum panis vitæ. Potero dare vitam, quia sum panis vivificans, igne Spiritus sancti in clibano uteri virginalis coctus et formatus, et mundo ad pellendum famem ignorantiæ Dei donatus.
Romans 6:23Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro.
1 Corinthians 2:14Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere: quia spiritualiter examinatur. + 2.14 Animalis autem homo. Dicitur animalis homo vita, qui fertur dissoluta lascivia animæ suæ, quam intra naturalis ordinis metas spiritus rector non continet, eo quod ipse Deo regendum se non subjicit. Animi vero sensu dicitur animalis, qui Deo juxta corporum phantasiam, vel legis litteram, vel rationem philosophicam judicat. Quia spiritualiter examinatur. Animalis non potest intelligere spiritualia, quia examinatur, id est, examinatio et comprobatio fit illorum spiritualium, tantum spiritualiter, id est, a spirituali homine, et personaliter legitur: examinatur. Vel ita: Animalis non intelligit spiritualia, quia spiritualiter, id est, per spiritualia tantum probatur quod animalis est; quia audita improbat, et non ob aliud ei proponuntur, nisi ut examinetur.
1 John 5:20Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita æterna. + 5.20 Et scimus, etc. Nemo sine divina cognitione ad vitam æternam pervenire, nemo cognoscere sine gratia Dei potest, quia nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare et Patrem et Filium. Utrumque enim Filius revelat, qui carne visibilis apparens, Divinitatis arcana per Evangelium mundo patefecit.