John 6:34
Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis panem hunc. + 6.34 Domine, semper, etc. Sicut mulier Samaritana audiens: Qui biberit de hac aqua, non sitiet in æternum, secundum corpus accepit, et tamen labore et indigentia carere volens, dixit: Da mihi hanc aquam, sic isti quærunt panem qui eos reficiat, et nunquam deficiat, propter quod eum regem facere voluerunt. Sed Jesus ad se revocat, et quem panem dixit evidentius aperit, Ego sum panis vitæ. Potero dare vitam, quia sum panis vivificans, igne Spiritus sancti in clibano uteri virginalis coctus et formatus, et mundo ad pellendum famem ignorantiæ Dei donatus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then said they unto him, Lord, evermore give us this bread.
In Context
Cross References
John 4:15Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire.