John 4:16
Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc. + 4.16 Vade, voca virum tuum, etc. Ut eo duce ad contemplationem spiritualis intelligentiæ ascendas: vade, voca virum tuum. Tu sensualis voca rationalem intellectum, quo ut viro regaris, tu quæ modo carnaliter sapis, hunc ego lux et caput viri illuminabo. Quasi dicat: Hæc quæ dico non carnaliter, ut tu animalis facis, sed spiritualiter sunt intelligenda et ductu rationis accipienda, et ideo tu para intellectum mihi et veni, intelligendo hæc spiritualia quæ dico.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Jesus saith unto her, Go, call thy husband, and come hither.
In Context
15Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire.
Cross References
John 1:47Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est. + 1.47 Ecce vere Isrælita. Dolus, id est simulatio. Si enim habet peccata, confitetur. Non ergo negat peccatorem, sed in eo laudat confessionem. Pharisæi autem sunt dolosi qui se bonos prædicant cum sint mali.
John 4:18quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixisti. + 4.18 Quinque enim viros. Quinque viri sunt quinque leges humanæ naturæ datæ. Prima, in paradiso ante peccatum in prohibitione ligni. Secunda, post prævaricationem et expulsionem de paradiso, de multiplicatione humanæ propaginis. Tertia, Nœ ante diluvium de fabricanda arca. Quarta, post diluvium de divisionibus gentium. Quinta, Abraham de circumcisione et immolatione filii. His quinque legibus quasi quinque viris humana anima ab initio mundi usque ad Moysen subjecta fuit: postea data est lex litteræ, quæ nullam salutem contulit, unde dicitur: Quem nunc habes, non est tuus vir. Dimitte litteram, vade ad spiritum litteræ ad Novum Testamentum, a quo spiritualem virtutum prolem concipias. AUG. Quinque viri, id est quinque sensus corporis te rexerunt, nunc in tempore discretionis non te regit vir, id est intellectus sapientiæ, sed adulter, id est error corrumpit, dum carnaliter quæ dico accipis, et ideo voca virum, ut (sicut dico) spiritualiter intelligas. Ideo quinque sensus in minori ætate dicuntur viri, quia sunt legitimi. Post lapsum enim hominis et decreto Dei naturaliter regitur illa ætas, non ad æterna, sed ad ista temporalia appetenda si mulcent, vitanda si offendunt.
Hebrews 4:13Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.