The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 4 › John 4:21

John 4:21

Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem. + 4.21 Mulier. In hoc loco Dominus jactantiam Samaritanorum reprimit, qui putabant se non minoris religionis fuisse quam Judæos. Loquitur ergo in persona prophetarum et omnium qui in Christum credunt; unde ait: Vos adoratis Patrem quem nescitis, quia nullus adorat Patrem nisi Filium adoret, per quem ad notitiam Patris venitur, sed nos scimus Filium, et per Filium Patrem, unde sequitur: Quia salus ex Judæis est, etc., id est. quia Christus, qui est salus, ex Judæis est, non solum origine carnis, sed etiam ex eis orta est fides et primitiva Ecclesia. Crede mihi. Quia jam est in te vir qui potest credere et ideo crede: Quia nisi credideris non intelliges Isa. 7.. Quando neque in monte. Ecce pariter mons vester et templum Judæorum reprobabitur, sed in hoc estis impares, quod vos Samaritani adoratis quod nescitis, sed nos Judæi non omnes, sed electi adoramus quod scimus, quia nobis cognitio Dei testamentum; prophetia promissa: de nobis Christus, et hoc est, quia salus ex Judæis est, sed quamvis ita simus differentes, tamen non præfero locum Judæorum loco Samaritanorum, et hoc est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Jesus saith unto her, Woman, believe me, the hour cometh, when ye shall neither in this mountain, nor yet at Jerusalem, worship the Father.

In Context

20Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet. + 4.20 Panes nostri, etc. Propheta es tu, et ideo judica de hac contentione, quæ me movet. Judæi se præferebant Samaritanis pro templo quod ædificavit Salomon, in quo adorabant. Econtra Samaritani adversum Judæos pro monte, in quo et non in templo patres adoraverunt, qui Deo placuerunt. Et sic patriarchæ in montibus, Judæi in templo adoraverunt, præfigurantes modum bene orandi.

22Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est.

Read all of John 4

Cross References

Ezekiel 14:3Fili hominis, viri isti posuerunt immunditias suas in cordibus suis, et scandalum iniquitatis suæ statuerunt contra faciem suam: numquid interrogatus respondebo eis?

Malachi 1:11Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur: et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.

Matthew 28:19euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: + 28.19 Euntes. Qui jam in lucem venit, quod hactenus quibusdam de causis dubium hominibus fuerat. Docete. Congruus ordo. Primo enim docendus est auditor. Deinde fidei sacramentis imbuendus, tunc ad servanda mandata instruendus. Quia nisi prius anima fidem recipiat, non est dandus baptismus, nec valet mundari, si post non insistat bonis operibus.

Luke 21:24Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum. + 21.24 Donec impleantur, etc. Id est, Donec plenitudo gentium intraverit, et sic omnis Isræl salvus Rom. 11., et quasi ad solium propriæ nativitatis gavisurus redeat. Quid enim impletis temporibus nationum, et omni Isræl salvato sequatur, Dominus ex ordine ponit. Nam et hæc secundum Matthæum apostoli quæsierunt, non solum tempus evertendi templi, sed et signum adventus ejus, et consummationis sæculi.

John 5:25Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent. + 5.25 Quia venit. Dixi quia Filius suscitat et vivificat, quod verum est, quia venit hora, etc., et ostensio Patris sui, hic enim de suscitatione animæ a peccatis agitur. Vocem Filii. Hoc solum justis convenit, qui sic audiunt de incarnatione ejus, ut credant quia Filius Dei est. Sicut enim Pater. AUG. Vita quæ est ipse Pater et Filius pertinet ad animam, non ad corpus, etc., usque ad vita et ipsa est vita corporis. In semetipso. Non aliunde, sed ipse est vita, sic et Filius in semetipso est vita. Sed differunt, quia Pater est vita non nascendo, Filius est vita ex Patre nascendo, unde ait: Dedit, non quod aliquando Filius fuerit sine vita, sed nascitur ex eo vita, dedit ergo, id est, vita genuit vitam.

John 14:6Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 4:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 4:20John 4John 4:22 →