The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 4 › John 4:43

John 4:43

Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam. + 4.43 Ipsi enim audivimus. Quia sibi primum moratus miracula fecerat, nec nisi pauci in eum crediderunt, unde super viso signo crediderunt in eum discipuli ejus, non alii: et ideo a Samaritanis qui facile nullo signo viso crediderunt, revertitur ad istos, ut qui per priora non crediderunt, modo credant. Significat quod a gentibus facile conversis, in fine sæculi revertetur ad Judæos qui sunt sua patria, quia prius in eis honorem non habuerat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now after two days he departed thence, and went into Galilee.

In Context

42Et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi. + 4.42 Et mulieri dicebant. Postquam Dominus carnis præsentia Judæis spiritualiter edoctis gratiam suæ cognitionis infudit mulieri, id est legi, dicebant, jam non propter tuam loquelam credimus.

44Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet. + 4.44 Quia propheta. Allegorice. Patria Christi est populus Judæorum, ubi sine honore est, quia pauci de his credunt quod de Galilæis civibus Christi dicitur. Ecclesia gentium facile credens similis est Samaritanis, et hi multi solo verbo prædicationis, illi per miracula et pauci. Ecce cur venit, ideo revertitur, quia testatus est quod propheta non habet honorem in patria; alioquin videtur non debuisse ad hos reverti, ubi honorem non habet, sed manere apud illos ubi bene receptus est.

Read all of John 4

Cross References

Matthew 4:13et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim: + 4.13 Nazareth. RAB. Unde Christus Nazaræus dicitur, vicus est in Galilæa juxta montem Thabor, etc., usque ad quia in medio gentium ad dilatandum verbum Dei fortiter consistit, ut credentibus refugium periclitantibus ostendat fidei portum.

Mark 7:27Qui dixit illi: Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. + 7.27 Sine prius saturari filios. Quasi dicat: Futurum est ut et vos gentes salutem consequamini: sed prius oportet Judæos, qui antiqua electione filii Dei nominantur, pane cœlesti refici, et sic tandem gentibus vitæ pabula ministrari. Filiorum. BEDA. Mira conversio: nam Isræl quondam filius, nos canes. Pro diversitate fidei ordo nominum mutatur. De illis dicitur: Circumdederunt me canes multi Psal. 21.. De nobis: Alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili Joan. 10..

John 4:40Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies. + 4.40 Cum venissent. Prius audierunt famam, post conspexerunt præsentem, nec satis est eis, sed apud se manere faciunt, ut ipsius verbis instruerentur, quæ præferunt verbis mulieris. In quibus omnibus econtrario arguitur duritia Judæorum, qui nec miraculis credunt. Et mansit ibi duos. Moraliter. Sic quotidie apud illos qui foris sunt, nuntiatur Christus per mulierem, id est Ecclesiam, et credunt per istam famam. Inde apud eos manet per duos dies sine mentione noctis, ut lux eorum duobus præceptis charitatis instruatur.

Romans 15:8Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum: + 15.8 Circumcisionis. Id est Judæorum ad quos corporaliter venit; unde: Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Isræl Matth. 15.. Propter veritatem. Non repulit Judæos, quibus proprie veritas, gentibus misericordia, quibus nulla promissio facta erat. Promissiones. Promiserat enim Abrahæ: In semine tuo benedicentur omnes gentes Gen. 22.. Et David: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam Psalm. 131.. Et item Jacob dixit: Orietur stella ex Jacob Num. 24..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 4:43

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 4:42John 4John 4:44 →