John 4:44
Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet. + 4.44 Quia propheta. Allegorice. Patria Christi est populus Judæorum, ubi sine honore est, quia pauci de his credunt quod de Galilæis civibus Christi dicitur. Ecclesia gentium facile credens similis est Samaritanis, et hi multi solo verbo prædicationis, illi per miracula et pauci. Ecce cur venit, ideo revertitur, quia testatus est quod propheta non habet honorem in patria; alioquin videtur non debuisse ad hos reverti, ubi honorem non habet, sed manere apud illos ubi bene receptus est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For Jesus himself testified, that a prophet hath no honour in his own country.
In Context
Cross References
Mark 6:4Et dicebat illis Jesus: Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua. + 6.4 Non est propheta. Prope naturale est cives civibus invidere quia non opera, sed infantiam quam viderunt recordantur. ISID. Comitatur sæpe vilitas originem. Ut, Quis est filius Isai III Reg. 12.. Sed: Humilia Dominus respicit, et alta a longe cognoscit Psal. 137..