The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 4 › John 4:45

John 4:45

Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Jerosolymis in die festo: et ipsi enim venerant ad diem festum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then when he was come into Galilee, the Galilaeans received him, having seen all the things that he did at Jerusalem at the feast: for they also went unto the feast.

In Context

44Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet. + 4.44 Quia propheta. Allegorice. Patria Christi est populus Judæorum, ubi sine honore est, quia pauci de his credunt quod de Galilæis civibus Christi dicitur. Ecclesia gentium facile credens similis est Samaritanis, et hi multi solo verbo prædicationis, illi per miracula et pauci. Ecce cur venit, ideo revertitur, quia testatus est quod propheta non habet honorem in patria; alioquin videtur non debuisse ad hos reverti, ubi honorem non habet, sed manere apud illos ubi bene receptus est.

46Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum. + 4.46 Et erat quidam regulus cujus filius. Iste regulus potest figurare aliquem gentis Judaicæ doctorem, qui tandem post plenam Ecclesiæ gentium conversionem ad quam Dominus a Judæis expulsus per discipulos transmigravit, pro filio, Judaico populo, quem non nisi in fine sæculi fidem accepturum cognoscit, orat, ut de longa perfidiæ infirmitate sanetur.

Read all of John 4

Cross References

Deuteronomy 16:16Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit: in solemnitate azymorum, in solemnitate hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum. Non apparebit ante Dominum vacuus: + 16.16 Masculinum. Non femineum; nihil enim molle, fragile et infirmum in nostra conversatione debet esse: fortia quæque a nobis exigit Deus Exod. 23, XXXIV; Eccli. 35.. Si autem in fide Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti æternæ mercedis respectu tempore præsentis vitæ bonis operibus insudamus, masculum in conspectu Domini statuimus. In omnibus. Ut advenientes undique statim in introitu, paratos inveniant, a quibus justa judicia accipiant.

Luke 2:42Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi,

Luke 9:53Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem.

John 2:23Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quæ faciebat. + 2.23 Cum autem. Conventus adibat, ut verbis et signis plures converteret. Et quia aliqui solis signis moti credebant in eum, vere quidem, sed tamen ita, ut possent postea in passione ejus scandalizari, et quia nondum erant renati ex aqua et spiritu, non erant digni quibus se crederet Jesus, et familiariter cohabitaret. Sciebat enim quid esset in illis, melius quam ipse homo de se. Hæc fides convenit catechumenis, qui credunt in eum, sed quia non sunt renati, non creditur eis communio corporis et sanguinis Christi. De talibus erat Nicodemus, qui credens dicit eum a Deo venisse, propter signa quæ viderat, sed nondum renatus erat, et ideo nocte venit, non die, quia nondum illuminatus cœlesti lumine.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 4:45

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 4:44John 4John 4:46 →