The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 4 › John 4:46

John 4:46

Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum. + 4.46 Et erat quidam regulus cujus filius. Iste regulus potest figurare aliquem gentis Judaicæ doctorem, qui tandem post plenam Ecclesiæ gentium conversionem ad quam Dominus a Judæis expulsus per discipulos transmigravit, pro filio, Judaico populo, quem non nisi in fine sæculi fidem accepturum cognoscit, orat, ut de longa perfidiæ infirmitate sanetur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

So Jesus came again into Cana of Galilee, where he made the water wine. And there was a certain nobleman, whose son was sick at Capernaum.

In Context

45Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Jerosolymis in die festo: et ipsi enim venerant ad diem festum.

47Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus: incipiebat enim mori. + 4.47 Et rogabat. Jam credens quod posset sanare filium ejus, sed quia per deitatem, quæ ubique est, non credit filio adesse, rogat ut descenderet et præsens corpore sanaret, unde infidelitatis arguitur: Nisi signa et prodigia, etc. Econtrario centurio laudatur, qui dicit: Dic verbo et sanabitur puer meus Matth. 8.; unde: Non inveni tantam fidem in Isræl. Vel forsitan cupiebat tentare qualis esset Christus, unde arguitur: Nisi signa et prodigia. Propter salutem filii credidit ipse et domus ejus tota.

Read all of John 4

Cross References

Joshua 19:28et Abran et Rohob et Hamon et Cana, usque ad Sidonem magnam.

Matthew 9:18Hæc illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens: Domine, filia mea modo defuncta est: sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet. + 9.18 Ecce princeps unus accessit. Marcus et Lucas dicunt archisynagogum, etc., usque ad cœpit remedium sperare et quærere.

Matthew 17:14Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam. + 17.14 Et cum venisset. Loca rebus congruunt, etc., usque ad infirmos confortat, docet, castigat. Quia lunaticus est. Hunc Marcus surdum et mutum dicit, etc., usque ad per creaturam infamet creatorem.

Luke 8:42quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et hæc moriebatur. Et contigit, dum iret, a turba comprimebatur.

John 21:2erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanaël, qui erat a Cana Galilææ, et filii Zebedæi, et alii ex discipulis ejus duo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 4:46

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 4:45John 4John 4:47 →