John 4:53
Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus: Filius tuus vivit; et credidit ipse et domus ejus tota.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 33:9Gustate et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir qui sperat in eo. + 33.9 Gustate et videte. Hic aperte de sacramento quod ferebat manibus. Gustate carnem et sanguinem Christi. Suavis est Dominus. ID. Et dulcis: quia est vita sumenti, pellens omnes molestias in futuro, id est: Sperate per hoc vitam æternam. CASS. Et quia Deus est vita, caro quam sibi univit est vivificatrix. 1
Matthew 8:8Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. + 8.8 Non sum dignus. Propter conscientiam vitæ gentilis, magis timet gravari præsentia quam juvari, quia et si erat fide præditus, nondum tamen erat sacramentis imbutus. Sed quod nec infirmitas nostra præsumit gratia dare novit.
Luke 19:9Ait Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius sit Abrahæ. + 19.9 Filius sit. Non carne, sed fide, quia sicut Abraham jussu Dei patriam ob spem futuræ hæreditatis deseruit, sic et iste qui thesaurum in cœlis acquirit spe.
Acts 2:39Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. + 2.39 Et omnibus. Hoc ad illud testimonium prophetiæ respicitur, quod ultimum posuit, scilicet Omnis quicunque invocaverit nomen Domini salvus erit: quod ad Gentium vocationem pertinet specialiter; quæ a filiis Isræl longe factæ, per invocationem nominis Domini salvandæ erant.
Acts 16:15Cum autem baptizata esset, et domus ejus, deprecata est, dicens: Si judicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et coëgit nos. + 16.15 Cœgit nos. RAB. Hic datur exemplum vel duo exempla dantur: unum hospites cogendi, alterum ad nuper conversos intrandi.
Acts 18:8Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua: et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur.