bible.software › John › John 4 › John 4:8
John 4:8
(Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.) + 4.8 Discipuli enim. In civitatem discipuli abierunt, scilicet ad Judæos, qui legis valle muniti, et prophetiæ sunt telis armati, ut cibos emerent ipsorum, scilicet corda prædicatione fidei Deo præparantes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
(For his disciples were gone away unto the city to buy meat.)
In Context
7Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus: Da mihi bibere. + 4.7 Venit. In figura Ecclesiæ de gentibus, quæ prius hauriebat aquam, id est voluptatem de profundo sæculi cujus fidem sitit Jesus et petit ab ea potari. GREG. Vel mulier, id est Synagoga, quæ venit haurire aquam, etc., usque ad primitivam Ecclesiam. Da mihi. Jesus sedens supra fontem petit a primitiva Ecclesia quam de gentibus elegerat potum fidei, qua in eum credatur, petit a natura potum rationis, qua conditor et redemptor investigetur. Apostoli missi in civitatem, id est in mundum, emere spirituales escas, id est fidem, et actionem, et cognitionem, quibus magistri satiantur Ecclesiæ. Da mihi. Licet Jesus post fatigationem sitire posset, tamen hunc potum non exigit, sed ut cor Ecclesiæ gentium pro laboris ejus cognitione potus ei efficiatur, desiderat.
9Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Judæi Samaritanis. + 4.9 Dicit ergo. Nesciens quem potum petit ab ea, putans quod de aqua opponit se esse de alienigenis vasculis, quorum etiam conversatione non utuntur Judæi, sed Jesus qui fidem petebat, ei spiritum dare cupiebat, et eam admonet ut petat, spiritus est autem et donum Dei et viva aqua. Non enim, etc. Samaritanos Judæi exsecrantur et supplantatores vocant, quia eos hæreditate patris sui Jacob privaverunt abstinendo a cibis et vasis eorum.
Read all of John 4
Cross References
Luke 9:13Ait autem ad illos: Vos date illis manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces: nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas. + 9.13 Nisi forte. Nondum intellexerant apostoli fidem populi credentis non esse venalem, sed noverant nos potius esse redimendos per suas escas gratuitas.
John 4:39Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quæcumque feci.
This Verse In Other Editions
Study John 4:8