John 4:9
Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu, Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Judæi Samaritanis. + 4.9 Dicit ergo. Nesciens quem potum petit ab ea, putans quod de aqua opponit se esse de alienigenis vasculis, quorum etiam conversatione non utuntur Judæi, sed Jesus qui fidem petebat, ei spiritum dare cupiebat, et eam admonet ut petat, spiritus est autem et donum Dei et viva aqua. Non enim, etc. Samaritanos Judæi exsecrantur et supplantatores vocant, quia eos hæreditate patris sui Jacob privaverunt abstinendo a cibis et vasis eorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 17:24Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone, et de Cutha, et de Avah, et de Emath, et de Sepharvaim: et collocavit eos in civitatibus Samariæ pro filiis Israël: qui possederunt Samariam, et habitaverunt in urbibus ejus.
Nehemiah 4:1Factum est autem, cum audisset Sanaballat quod ædificaremus murum, iratus est valde: et motus nimis subsannavit Judæos, + 4.1 ... Sanaballat... motus nimis subsannavit Judæos. BEDA in Esdram, lib. 3, cap. 19, tom. 2. Plane ira hæreticorum est. Hæc sunt verba eorum qui se Samaritanos cognominant, id est, custodes legis Dei, etc., usque ad et ornamenta virtutum moribus emendati consequantur.
Luke 9:52Et misit nuntios ante conspectum suum: et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut parerent illi.
Luke 17:16et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens: et hic erat Samaritanus. + 17.16 Et cecidit in faciem. Cadit in faciem, qui de perpetratis malis erubescit. Ibi enim cadit homo, ubi confunditur. Qui in faciem cadit, videt quo cadat; qui retro cadit, non videt. Boni ergo in faciem cadunt, quia humiliant se in his visibilibus, ut ad invisibilia erigantur; mali retro cadunt, quia cadunt in invisibilibus, ubi non vident quid eos sequatur.
John 8:48Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes? + 8.48 Nonne, etc. Quia convicti sunt non esse filii Abrahæ vel Dei, sed diaboli, ingerunt convicia, quia non poterant resistere.
Acts 10:28dixitque ad illos: Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi aut accedere ad alienigenam: sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem.