The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 9 › Luke 9:13

Luke 9:13

Ait autem ad illos: Vos date illis manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces: nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas. + 9.13 Nisi forte. Nondum intellexerant apostoli fidem populi credentis non esse venalem, sed noverant nos potius esse redimendos per suas escas gratuitas.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But he said unto them, Give ye them to eat. And they said, We have no more but five loaves and two fishes; except we should go and buy meat for all this people.

In Context

12Dies autem cœperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quæ circa sunt, divertant, et inveniant escas: quia hic in loco deserto sumus. + 9.12 Dies autem cœperat. Declinata die reficit, quia vel fine sæculorum propinquante, vel cum sol justitiæ occubuit, a spirituali fame sumus salvati. Et nota ordinem mysterii: prius per remissionem peccatorum vulneribus medicina tribuitur, postea alimonia mensæ cœlestis expenditur.

14Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos: Facite illos discumbere per convivia quinquagenos. + 9.14 Quinque millia. Per quinque millia significantur, qui in sæculari adhuc habitu per quinque sensus corporis exterioribus quæ possident, bene uti noverunt. Qui quinque panibus aluntur, quia tales necesse est legalibus adhuc præceptis institui, et legali timore comprimi. Nam qui mundo integre renuntiant et quatuor sunt millia propter evangelicam doctrinam, et septem panibus, id est, septiformis spiritus reficiuntur gratia.

Read all of Luke 9

Cross References

Numbers 11:21Et ait Moyses: Sexcenta millia peditum hujus populi sunt: et tu dicis: Dabo eis esum carnium mense integro? + 11.21 Sexcenta millia peditum hujus populi sunt. AUG., quæst. 19. Quæritur utrum hoc Moses diffidendo dixerit an quærendo? etc., usque ad quando sententia Dei secuta non est quæ vindicaret, sed potius quæ doceret.

Proverbs 11:24Alii dividunt propria, et ditiores fiunt; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.

Mark 6:37Et respondens ait illis: Date illis vos manducare. Et dixerunt ei: Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare. + 6.37 Date illis. Provocat apostolos ad fractionem panis, ut illis se non habere testantibus, magnitudino signi notesceret. Et insinuans, quia quotidie per eos jejuna corda sunt pascenda, cum eorum exemplis vel verbis ad amanda cœlestia suscitamur. Notandum, quod hoc panum miraculum Joannes scripturus præmisit, quod proximum esset Pascha. Matthæus et Marcus hoc, interfecto Joanne, continuo esse factum dicunt: unde colligitur Joannem imminente Pascha fuisse decollatum, et alio sequente Pascha crucifixum Dominum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 9:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 9:12Luke 9Luke 9:14 →