The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 5 › John 5:15

John 5:15

Abiit ille homo, et nuntiavit Judæis quia Jesus esset, qui fecit eum sanum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The man departed, and told the Jews that it was Jesus, which had made him whole.

In Context

14Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. + 5.14 In templo. Non in turba, sed in templo, quia si gratiam conditoris cognoscere volumus, oportet ut conventicula fugiamus, et templum efficiamur. Noli peccare. Innuit quod propter peccata languebat, sed ipse Jesus illum sicut exterius, ita intus sanavit, unde præmonet ne iterum peccando gravius judicetur.

16Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbato. + 5.16 Quia hæc faciebat in sabbato. Quasi solutor legis agens contra Deum qui requievit in sabbato, sex diebus primo operatus. Contra quod ait Jesus: Non sex diebus tantum ut putatis operatus est Deus, sed usque modo operatur, quia qui sex diebus condidit nova, a quibus requievit die septimo, postea operatur usque in finem gubernando, sustentando, renovando, propagando, ut permaneant condita. Et cum semper operatur Deus, constat sacramentum esse quod de requie sabbati legitur.

Read all of John 5

Cross References

John 1:19Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum: Tu quis es? + 1.19 Et hoc. Et hæc et cætera sequentia testimonia Joannis, exhibita sunt post baptizatum Christum, cum jam Jesus veniret invitare discipulos, quos Joannes suis testimoniis mittit ad eum. Testimonium contra hoc, quod occultus Christus: occultus quia humilis: humilis ut possit sperni et occidi, ut redimeret mundum. Tu quis es. Putabant Judæi Joannem esse Christum, qui in lege promittebatur. Alii putabant eum esse Eliam, propter nimiam abstinentiam et castitatem, et solitariam vitam, et asperrimam delictorum reprehensionem, et durissimum futuræ vindictæ terrorem. Alii dicebant eum esse unum de prophetis resuscitatum, propter prophetiæ gratiam.

John 5:12Interrogaverunt ergo eum: Quis est ille homo qui dixit tibi: Tolle grabatum tuum et ambula?

John 9:15Iterum ergo interrogabant eum pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video.

John 9:30Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 5:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 5:14John 5John 5:16 →