John 5:19
Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit. + 5.19 Amen, amen dico vobis. Agit hic de identitate sua cum Patre, et minoritate sua secundum hominem, et quid in his faciat, scilicet utramque resurrectionem, corporis scilicet et animæ. Non potest filius. Ita sum æqualis Patri, ut non ipse a me, sed ego sim ab eo. Non facit a se, nec potest a se, qui non est a se, sed ab eo facit et potest a quo est. Hæc et Filius. Videtur corpus omne facere quod animus, sed non similiter, cum animus imperet corpori; Pater vero et Filius eadem et similiter operantur, quia una natura, una substantia Patris et Filii, et una voluntas, et una potestas, et una operatio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 1:1In principio creavit Deus cælum et terram. + 1.1 In principio creavit, etc. Non dicit: In principio dicit Deus, Fiat cœlum et terra. Sed dixit: Fiat lux, et facta est lux, quoniam universaliter nomine cœli et terræ comprehendendum erat quidquid fecit Deus, deinde per partes explicandum quomodo fecit. Unde sequitur: Dixit Deus, Fiat, id est, per verbum suum fecit. Vel quia cum primum fiebat informis materia spiritualis, vel corporalis, non erat dicendum: Dixit Deus, Fiat; incongruum enim erat a Deo dici, fiat, quia formam verbi non imitatur imperfectio, nisi cum generis sui conversione ad creatorem sit perfecta creatura; ut cum dicitur: Dixit Deus, Fiat, intelligamus eum ad se imperfectionem creaturæ revocare. Cum ergo dicitur: In principio fecit Deus cœlum et terram, commemoratio Filii fit, quia principium est; sed cum dicitur: Dixit Deus, Fiat, commemoratur quia Verbum est. Per principium notat exordium creaturæ existentis ab illo; per Verbum, perfectionem creaturæ ab illo ad ipsum revocatæ, ut formetur imitando formam Verbi incommutabilem. Non enim habet vitam informem Verbum Dei, cui est idem esse quod vivere; imo idem vivere quod beate vivere. Creatura vero spiritualis habet informem vitam, cui non est hoc esse quod vivere; nec vivere quod beate vivere: quia, aversa a sapientia Dei, stulte et misere vivit. In principio, etc. BEDA, Hexæm. lib. 1, tom. 2, col. 13a. Creationem mundi insinuans Scriptura, primo verbo æternitatem et omnipotentiam Dei ostendit: quem enim in principio temporum mundum creasse perhibet, eumdem ante tempora æternaliter significat exstitisse. Et quem in conditionis initio cœlum et terram creasse narrat, tanta celeritate operationis omnipotentem esse declarat, cui voluisse, facere est. Bene ergo dicitur: In principio creavit, etc. Utrumque scilicet, simul, quamvis utrumque simul ab homine non dicatur. Unde propheta terram in initio factam ostendit dicens, Psal. 101: Initio tu, Domine, terram fundasti, etc. In principio, etc. Cœlum non visibile firmamentum, sed empyreum, id est, igneum vel intellectuale, quod non ab ardore, sed a splendore dicitur, quod statim repletum est angelis. Unde in Job 38: Ubi eras cum me laudarent astra matutina, etc. Et nota tria hic commemorari elementa. Nomine cœli, ærem intelligimus. Nomine terræ, ipsam et ignem qui in ea latet. Quarti, id est, aquæ in sequentibus fit mentio. ALCUIN. in Gen. tom. 1 In principio. Filio, quo humanato patuit qui essent cœlestes, qui terreni. Cœlum, creatura spiritualis, ab exordio perfecta et beata. Terra, corporalis materies adhuc imperfecta. Cœlum, informem materiam spiritualis vitæ, sicut in se potest existere non conversa ad Creatorem in quo formatur. Terram, corporalem, sine omni qualitate quæ apparet in materia formata. BEDA in Gen., tom. 2, col. 191 Scriptura ait: Qui fecisti mundum de materia informi Sap. 11. Materia facta est de nihilo. Species mundi de materia informi. Proinde duas res fecit Deus ante omne tempus, angelicam creaturam et materiam informem. Quamvis enim Salomon dicat: Qui vivit in æternum, creavit omnia simul Eccli. 18, secundum originem tamen informis materies antecedit formatam speciem. Itaque mundum, et angelos, et animam de nihilo fecit Deus: hominem et creaturas cæteras de aliquo. Ibid., col. 192 Septem sunt cœli, quorum hæc sunt nomina, ær, æther, olympus, spatium vel igneum, firmamentum, cœlum angelorum, et Trinitatis. Hieronymus autem dicit cœlum Trinitatis primum, secundum angelorum, tertium firmamentum. Mystice. In principio creavit Deus cœlum. Eos scilicet qui cœlestis imaginem portaverunt. Et terram, id est eos qui postea superbiendo, terram, id est terreni hominis imaginem, portantes, se recerunt deformes. Terra autem erat inanis, quia deposuerat formam bonam. Et vacua, boni operis fructu. Et tenebræ erant, veri scilicet luminis privatio; super faciem abyssi, corda scilicet superborum.
Exodus 4:11Dixit Dominus ad eum: Quis fecit os hominis? aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et cæcum? nonne ego? + 4.11 Quis fecit os hominis? etc. AUG., Quæst. 8. Sunt qui Deo calumnientur, vel potius Scripturæ Veteris Testamenti quia dixit Deus quod fecerit mutum. Quid ergo dicunt de Christo aperte dicente Joan. 10: Ego veni, ut qui non vident videant; et qui vident, cæci fiant. Quis autem nisi insciens crediderit aliquid homini secundum vitia corporalia posse accidere quod Deus nolit? Sed eum juste totum velle nemo ambigit.
Psalms 50:6Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. + 50.6 Tibi soli peccavi. HIER. Solus enim ille juste punit, qui non habet in se, quod reprehendatur, hic est inter homines solus Christus. Tibi soli. CASS. Quia rex omnibus superior, tantum a Deo puniendus est. Coram te. Quia ubique esse scit, unde se arguit, quia eo præsente peccare non erubuit. Ut justificeris, etc. Cujus verba non transeunt, sed implentur. Vincas cum judicaris. Deus tantæ justitiæ est, etc., usque ad ut vincat inter se et eum, si judicentur. Tibi soli. AUG. Christo nullum habenti peccatum, etc., usque ad eo quod tam graviter Deum offenderat. Et vincas. AUG. Vel adeo justus es, ut vincas diabolum, et mortem, et Judæos, cum judicaris: et in judicio, quo judicatus es. 1
Proverbs 2:6quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia. + 2.6 Quia Dominus dat. Respicit hic versiculus ab hoc quod supra dixerat: Si enim sapientiam invocaveris, etc. Ideo namque sapientia, etc., usque ad sed a Domino datur. Ex ore. Æterna filii nativitate, de qua alibi: Ego ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam Isai. 58.. Vel, os Domini in sanctis, unde: Os Domini locutum est. Et ex ore ejus scientia nascitur et prudentia, dum Dominus os humanum sanctificat, et suum facit, ut scienter et prudenter loquatur.
Isaiah 45:24Ergo in Domino, dicet, meæ sunt justitiæ et imperium; ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.
Luke 21:15ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.