The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 5 › John 5:31

John 5:31

Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum. + 5.31 Si ego testimonium. Dico de identitate essentiæ suæ cum Patre, ex qua vivunt non corpora quæ non sentiunt, sed animæ rationales mediæ inter Deum et corpora: dicto etiam de minoritate humanitatis, in qua scilicet moritur, resurgit, suscitat corpora et judicat: supponit de testimoniis suis quæ non indiget habere ab homine, quia habet ab operibus quæ Pater dedit et ab ipso Patre. Habet tamen et ab hominibus, sed ut a lucernis, id est a Joanne et a Moyse, qui si non possunt conjungere animas Deo, possunt tamen confutare inimicos.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If I bear witness of myself, my witness is not true.

In Context

30Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. + 5.30 Non possum ego a meipso facere. Dedit mihi potestatem judicii, non tamen possum a me, id est, qui non est a se, non facit a se, et ita qui culpat eum de opere sabbati, culpat Patrem. Sicut autem. Audio per unitatem substantiæ, id est, scio quia non est aliud audire, quam scire vel esse. Vel, ego Filius hominis nihil a me possum, sed sicut audio a Deo judico, et hoc judicium meum de quibuscunque est justum, ideo quia non quæro voluntatem meam, id est hominis, sed Patris, quæ est de salute hominum, qui ad hoc me misit, id est, incarnari fecit. Non quæro. Loquitur nunc secundum quod æqualis est Patri, ut probetur in eo vera deitas, nunc secundum quod minor, ut probetur vera humanitas.

32Alius est qui testimonium perhibet de me: et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.

Read all of John 5

Cross References

John 8:13Dixerunt ergo ei pharisæi: Tu de teipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum. + 8.13 Testimonium. Putant non credendum ei. Quasi: Solus de se testatur obliti præmissarum lucernarum, et ipsius Joannis Baptistæ, qui de eo evidenter ostendit.

Revelation 3:14Et angelo Laodiciæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit: Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creaturæ Dei. + 3.14 Testis, eorum quæ audivit a Patre intrepidus. Vel, cui fides est adhibenda in omnibus. Vel, testis operum nostrorum apud Patrem. Et verus. Veritas est, quia per eum promissa Patris complentur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 5:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 5:30John 5John 5:32 →