John 6:14
Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum. + 6.14 Illi ergo homines cum vidissent quod, etc. Illi nondum plena fide proficiebant, quare hunc Deum dicere nesciebant. Nos certiores illis dicimus: Hic est Verbum, sine quo non est propheta vel angelus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 18:15Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies, + 18.15 Prophetam de. Licet historialiter de prophetis accipi possit, qui post Moysen in populo Isræl repleti sunt Spiritu Dei, melius tamen de Domino prophetarum accipitur, de quo turbæ ab ipso satiatæ dixerunt: Hic est vere propheta qui venturus est in mundum Joan. 6.. Et alibi: Propheta magnus surrexit in nobis Luc. 7..
Matthew 21:11Populi autem dicebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ.
Luke 24:19Quibus ille dixit: Quæ? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo:
John 4:19Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu. + 4.19 Quia propheta tu es. Mulier ex auditis proficiens, jam cœperat aliquatenus habere intellectum, unde et prophetam vocat, sed non plenum, quia non credit venisse Christum.
John 4:42Et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi. + 4.42 Et mulieri dicebant. Postquam Dominus carnis præsentia Judæis spiritualiter edoctis gratiam suæ cognitionis infudit mulieri, id est legi, dicebant, jam non propter tuam loquelam credimus.
Acts 3:22Moyses quidem dixit: Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis. + 3.22 Moyses quidem. Exempla ponit, non de omnibus qui locuti sunt, vel quæ, sed de aliquibus duntaxat. Quoniam prophetam, etc. Filius Dei de populo Isræl carnem assumpsit, apparens in similitudine Moysi, ut sicut ille carnalem Isræl cæremoniis et sacris legibus instructum et purificatum in terram promissionis introduxit, ita et Jesus per gratiam Evangelii spiritualem Isræl ad cœlum duxit. Et sicut contemptores legis Moysi de terra promissionis ab inimicis sunt ejecti, sic qui doctrinam Evangelii despiciunt per ultores spiritus de cœtu sanctorum pellentur. De fratribus vestris. RAB. Josue de Ephraim, Jesum de Juda Deus suscitavit.