The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 4 › John 4:19

John 4:19

Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu. + 4.19 Quia propheta tu es. Mulier ex auditis proficiens, jam cœperat aliquatenus habere intellectum, unde et prophetam vocat, sed non plenum, quia non credit venisse Christum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The woman saith unto him, Sir, I perceive that thou art a prophet.

In Context

18quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixisti. + 4.18 Quinque enim viros. Quinque viri sunt quinque leges humanæ naturæ datæ. Prima, in paradiso ante peccatum in prohibitione ligni. Secunda, post prævaricationem et expulsionem de paradiso, de multiplicatione humanæ propaginis. Tertia, Nœ ante diluvium de fabricanda arca. Quarta, post diluvium de divisionibus gentium. Quinta, Abraham de circumcisione et immolatione filii. His quinque legibus quasi quinque viris humana anima ab initio mundi usque ad Moysen subjecta fuit: postea data est lex litteræ, quæ nullam salutem contulit, unde dicitur: Quem nunc habes, non est tuus vir. Dimitte litteram, vade ad spiritum litteræ ad Novum Testamentum, a quo spiritualem virtutum prolem concipias. AUG. Quinque viri, id est quinque sensus corporis te rexerunt, nunc in tempore discretionis non te regit vir, id est intellectus sapientiæ, sed adulter, id est error corrumpit, dum carnaliter quæ dico accipis, et ideo voca virum, ut (sicut dico) spiritualiter intelligas. Ideo quinque sensus in minori ætate dicuntur viri, quia sunt legitimi. Post lapsum enim hominis et decreto Dei naturaliter regitur illa ætas, non ad æterna, sed ad ista temporalia appetenda si mulcent, vitanda si offendunt.

20Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet. + 4.20 Panes nostri, etc. Propheta es tu, et ideo judica de hac contentione, quæ me movet. Judæi se præferebant Samaritanis pro templo quod ædificavit Salomon, in quo adorabant. Econtra Samaritani adversum Judæos pro monte, in quo et non in templo patres adoraverunt, qui Deo placuerunt. Et sic patriarchæ in montibus, Judæi in templo adoraverunt, præfigurantes modum bene orandi.

Read all of John 4

Cross References

2 Kings 5:26At ille ait: Nonne cor meum in præsenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui? nunc igitur accepisti argentum, et accepisti vestes ut emas oliveta, et vineas, et oves, et boves, et servos, et ancillas.

Matthew 21:11Populi autem dicebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ.

Luke 7:39Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier, quæ tangit eum: quia peccatrix est.

John 1:48Dicit ei Nathanaël: Unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te. + 1.48 Unde me nosti? Cognoscens Dominum loqui de sua conscientia, non ex indignatione quærit, sed admirando, unde et ex qua virtute. Sub ficu vidi te. AUG. Nathanæl, id est donum Dei, est verus populus Isræl donum Dei, qui erat sub ficu abditus, id est subditus sub consuetudine peccandi et umbra mortis, ut primi parentes sub fici foliis se texerunt, ubi prius visus esset a Domino et quæsitus, quam Dominum videret et quæreret, et ante etiam quam per apostolos vocaret.

John 6:14Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum. + 6.14 Illi ergo homines cum vidissent quod, etc. Illi nondum plena fide proficiebant, quare hunc Deum dicere nesciebant. Nos certiores illis dicimus: Hic est Verbum, sine quo non est propheta vel angelus.

John 9:17Dicunt ergo cæco iterum: Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est. + 9.17 Tu quid dicis, etc. Quærunt calumniam, ut ille de synagoga pelleretur, sed a Christo inveniretur. Ille autem dixit, etc. Adhuc inunctus in corde, qui confitetur, non tamen mentitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 4:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 4:18John 4John 4:20 →