John 6:35
Dixit autem eis Jesus: Ego sum panis vitæ: qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 49:10Non esurient neque sitient, et non percutiet eos æstus et sol, quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos.
Matthew 11:28Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.
John 4:13Respondit Jesus, et dixit ei: Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum: + 4.13 Qui autem. Quicunque meæ prædicationi cor accommodaverit et gratiæ donum cognoverit, fides quæ per dilectionem operatur in eo nascitur, et sic tandem in vitam transibit æternam.
John 6:37Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum qui venit ad me, non ejiciam foras: + 6.37 Omne quod dat mihi Pater, etc. Id est, quæcunque Pater trahit ad me, Pater dat Filio. Pater trahit ad Filium illos qui ideo credunt in Filium, quia credunt eum Patrem habere Deum. Veniet. Mihi unitur humilis humili, et ideo non foras ejicitur, quod est tantum superbi, qui nihil habet in bono interiori, neque hic neque in futuro.
John 6:44nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die. + 6.44 Nisi Pater. AUG. Illum Pater trahit ad Filium, qui ideo credit in Filium, quia cogitat, etc., usque ad in quo commendatur magna gratia. Et ego resuscitabo, etc. Ego æqualis Patri faciam eum videre quod credit, manducare quod esurit, habere quod amavit et desideravit, quod non potest esse in præsenti, ubi tantum trahitur.
John 6:65Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum. + 6.65 Sed sunt quidam, etc. Propheta. Nisi credideritis, non intelligetis: per fidem copulamur, per intellectum vivificamur. Et quis traditurus. Quia Judas inter scandalizatos recedit, sed manet ad insidiandum, quem nec silet, nec aperte ostendit, ut omnes timeant dum unus perit.