John 6:37
Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum qui venit ad me, non ejiciam foras: + 6.37 Omne quod dat mihi Pater, etc. Id est, quæcunque Pater trahit ad me, Pater dat Filio. Pater trahit ad Filium illos qui ideo credunt in Filium, quia credunt eum Patrem habere Deum. Veniet. Mihi unitur humilis humili, et ideo non foras ejicitur, quod est tantum superbi, qui nihil habet in bono interiori, neque hic neque in futuro.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
38quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
Cross References
Psalms 102:17Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum, + 102.17 Et justitia. AUG. Misericordia et justitia retributio est. Dicit, super filios filiorum; multi justi non habent filios, nedum filios filiorum, sed filii sunt opera; filii filiorum merces operum. 1
Isaiah 1:18[Et venite, et arguite me, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. + 1.18 Ut coccinum, etc. ID. Idem est coccus et coccinum, et vermiculus, grande scilicet peccatum, et homicidium et adulterium, etc. Quod autem per nivem, hoc per lanam significatur purgatio, scilicet et ablutio peccatorum. Quasi nix. Quia frigidi erunt contra incentiva vitiorum: Et velut lana, quia vestiti contra frigus perfidiæ. Lana alba, etc. ID. De qua fiat vestis Christi.
Isaiah 42:3Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non extinguet: in veritate educet judicium. + 42.3 Linum fumigans. Sacerdotium jam pene exstinctum, de lino autem fit sacerdotale vestimentum. Educet judicium. Judicabit, scilicet non metuens Scribas et Pharisæos.
Matthew 11:28Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.
Luke 23:40Respondens autem alter increpabat eum, dicens: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es. + 23.40 Increpabat eum. Ipsa increpatio futurum crucis scandalum etiam circa credentes revelat, quorum alii a dextris, alii a sinistris.
John 6:44nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die. + 6.44 Nisi Pater. AUG. Illum Pater trahit ad Filium, qui ideo credit in Filium, quia cogitat, etc., usque ad in quo commendatur magna gratia. Et ego resuscitabo, etc. Ego æqualis Patri faciam eum videre quod credit, manducare quod esurit, habere quod amavit et desideravit, quod non potest esse in præsenti, ubi tantum trahitur.