The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 6 › John 6:38

John 6:38

quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For I came down from heaven, not to do mine own will, but the will of him that sent me.

In Context

37Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum qui venit ad me, non ejiciam foras: + 6.37 Omne quod dat mihi Pater, etc. Id est, quæcunque Pater trahit ad me, Pater dat Filio. Pater trahit ad Filium illos qui ideo credunt in Filium, quia credunt eum Patrem habere Deum. Veniet. Mihi unitur humilis humili, et ideo non foras ejicitur, quod est tantum superbi, qui nihil habet in bono interiori, neque hic neque in futuro.

39Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris: ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. + 6.39 Hæc est enim voluntas ejus qui misit me Patris, etc. Non est voluntas Dei ut pereat unus de pusillis, de tumentibus perit, de pusillis nihil. Non perdam, etc. Id est, quia videt me et credit in me, qui sum vita sicut et Pater, et ideo modo habet vitam quæ non est ei sola, sed et resuscitabo eum.

Read all of John 6

Cross References

Psalms 40:7Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur; cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras et loquebatur. + 40.7 Et si ingrediebatur. CASS. Nota tolerandos malos. ID. Non solum aperti inimici, sed et qui simulabant se amicos. 1

Matthew 20:28Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.

John 3:13Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo. + 3.13 Nisi qui descendit. Hoc pertinet ad secundam nativitatem in spiritu, quia nemo in Christo ad Patrem ascendit, nisi qui ex spiritu nascitur. Nemo salvatur per mortem Christi, nisi qui ex spiritu nascitur. Nemo nascitur ex spiritu, nisi in morte Christi. Et cum dicit Filius hominis, dat nobis certitudinem ascendendi, cum filii hominum simus.

John 4:34Dicit eis Jesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus. + 4.34 Meus cibus est. Non intellexerunt escam, sicut mulier supra non intellexit aquam, unde magister eos instruit non per circuitum ut illam, sed jam aperte dicens: Meus cibus est ut faciam, etc. Voluntatem ejus. Patris. Voluntas Patris est ut credatur in eum, id est in Filium quem ipse misit. Opus Patris est nostra salus. Christi ergo cibus, nostra fides et nostra salus. Facit ergo voluntatem docendo credere in se, facit opus maturando mysterium redemptionis.

John 6:33Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo. + 6.33 Panis enim verus. Angeli purum verbum solidum cibum comedunt: nos vero verbum, sed in lac versum, quia si non possumus comedere, possumus sugere. Nisi enim incarnaretur, a nobis non cognosceretur, a nobis non gustaretur.

Ephesians 4:9Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 6:38

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 6:37John 6John 6:39 →