John 6:42
et dicebant: Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem? quomodo ergo dicit hic: Quia de cælo descendi?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 13:55Nonne hic est fabri filius? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas? + 13.55 Fabri filius. Non sine re voluit dici fabri filius, non illius quem putant, sed fabricatoris omnium. Sed hujus sacramenti Judæi ignari divinæ virtutis opera carnalis prosapiæ contemplatione contemnunt. Non enim considerant præsentia ejus opera, sed fragilem recordantur infantiam.
Luke 4:22Et omnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant: Nonne hic est filius Joseph?
John 6:62Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis: Hoc vos scandalizat?
Romans 1:3de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, + 1.3 Qui factus est ei. Qui factus secundum carnem, opere sancti Spiritus de virgine, id est natus. Impietati hæreticorum occurritur, qui obtuso corde capitulum hoc intelligentes, Christum tantum hominem accipiunt. Addendo ergo, secundum carnem, divinitati suam dignitatem reservavit, in qua Christus Dei Verbum est, per quem facta sunt omnia. AUG. Qui erat, etc., usque ad ut carnalibus congruenter appareret, indutum. ID. Expos. in hanc epist. Christus ergo una persona est geminæ substantiæ: nec tamen Deus et homo pars hujus personæ dici potest: alioquin Filius Dei, antequam formam servi susciperet, non erat totus, et crevit cum homo divinitati ejus accessit.
1 Corinthians 15:47Primus homo de terra, terrenus: secundus homo de cælo, cælestis. + 15.47 Primus homo. Vere primus est in animam viventem; quia de pulvere terræ formatus est animalis et passibilis ex natura. Secundus homo, quia de cœlo, id est quia divina natura fuit humanæ unita, ideo cœlestis, id est spiritualis in resurrectione; et quia primus pater fuit terrenus, tales sunt omnes. Cœlestis. Dicitur esse Christus, quia non humano ritu, sed divino nutu conceptus est et natus.