The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 6 › John 6:57

John 6:57

qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. + 6.57 Qui manducat. Jam exponit quomodo fiat quod dixit, et quid sit manducare carnem, et bibere sanguinem, hoc est manere in Christo, et Christum habere in se manentem. Qui vero non manet in Christo, et in quo non manet Christus, non manducat spiritualiter, et sic sacramentum sibi sumit in judicium corporaliter.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

As the living Father hath sent me, and I live by the Father: so he that eateth me, even he shall live by me.

In Context

56Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus; + 6.56 Caro enim. Vere vivet anima et corpus ex hoc cibo, quia caro mea vere est cibus. Qui solus facit immortales, ut neque esurient neque sitient, alius cibus hoc non præstat, etiam si in eo hoc appetatur.

58Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me. + 6.58 Sicut misit me. Me æqualem sibi misit, id est, hominem fecit, et inde est ut ad eum referam vitam meam quasi ad majorem. Et ipse vivet. Ut vivam ex Patre, mea exinanitio facit: ut homo vivat ex me, participatio facit quæ me manducat.

Read all of John 6

Cross References

Jeremiah 10:10Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem ejus.

John 3:17Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.

John 11:25Dixit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: + 11.25 Etiam si mortuus fuerit. Tres mortuos suscitavit Jesus, unum in domo, id est in corde; secundum in porta, id est in ore; tertium in monumento, id est in opere et consuetudine peccandi. Vivet. Ut vivit Abraham, Isaac et Jacob, quorum Deus dicitur sicut vivorum. Credens etiam mortuus vivit, sicut non credens etiam vivens mortuus est.

John 14:19Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me: quia ego vivo, et vos vivetis. + 14.19 Adhuc modicum et mundus. Sed mundus qui modo videt oculis carnis, post modicum non videbit, quia resuscitatus se eis non ostendit, sed totum tempus modicum est, quo finito auferetur impius ne videat gloriam Dei, quam justi videbunt. Quia ego vivo, et vos vivetis. Præsenti utitur quia mox futura est ejus resurrectio. Ad illos utitur futuro quorum in fine futura resurrectio.

1 Corinthians 15:22Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. + 15.22 Et sicut. Per sicut, notatur similitudo et causa, quia sicut ex corruptione Adæ ad mortem, ita ex spiritu Christi ad vitam.

Galatians 2:20Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. + 2.20 Vivo. In virtutibus vigorem bene operandi habeo. Jam non ego. Ille peccator, qui prius eram. Vivit vero in me Christus. Id est, novitas Christi apparet in me. Ad quid ergo lex?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 6:57

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 6:56John 6John 6:58 →