John 6:56
Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus; + 6.56 Caro enim. Vere vivet anima et corpus ex hoc cibo, quia caro mea vere est cibus. Qui solus facit immortales, ut neque esurient neque sitient, alius cibus hoc non præstat, etiam si in eo hoc appetatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He that eateth my flesh, and drinketh my blood, dwelleth in me, and I in him.
In Context
Cross References
Psalms 91:1Psalmus cantici, in die sabbati. + 91.1 Psalmus cantici. AUG. Propter fastidium animorum, etc., usque ad gloriam Dei quærens, non tuam. 1
Lamentations 3:24Heth Pars mea Dominus, dixit anima mea; propterea exspectabo eum.
John 14:23Respondit Jesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus; + 14.23 Ad eum veniemus. Venit Deus ad hominem, dum homo venit ad Deum. Venit homo credendo, obediendo, intuendo, capiendo; Deus venit subveniendo, illuminando, implendo. Et mansionem, etc. Charitas facit habitare in domo in qua Pater et Filius facit mansionem, unde et dabit manifestationem de qua ille quæsierat.
John 17:21ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti. + 17.21 Ut omnes unum sint. Non ait, Omnes unum sumus, sed ut illi omnes unum sint, sicut tu Pater in me et ego in te, subaudi unum sumus: Ita et Pater in Filio et Filius in Patre, ut unum sint, quia unius substantiæ. Nos vero possumus esse in Patre et Filio et Spiritu sancto. Vel Pater et Filius et Spiritus sanctus in nobis esse possunt, unum tamen cum Deo esse non possumus, quia non unius substantiæ. Deus vero in nobis est ut in templo, nos in illo ut creatura in Creatore. Ut et ipsi. In nobis dicit, ut quod unum sunt fide et charitate, gratiæ Dei tribuant, ut nunc autem lux in Domino. Ut mundus. Mundus hic accipitur pro omnibus illis qui unum sunt. Nec hoc quod sunt facit causam ut credant, quia potius credendo unum sunt quamvis unum essent natura, dissentiendo tamen ab uno non erant unum, sed orando dixit ut mundus credat, sicut orando dixit ut omnes unum sint, acsi tertio subaudiatur, rogo ut mundus credat.
Ephesians 3:17Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in caritate radicati, et fundati, + 3.17 In charitate. Oro etiam ut radicati, id est firmiter plantati, a similitudine arboris, quæ quanto plus terræ figitur, tanto plus crescit, et uberiorem fructum reddit.
1 John 4:12Deum nemo vidit umquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas ejus in nobis perfecta est. + 4.12 Deum nemo vidit unquam. BEDA. Sicut videntur ista visibilia corporis sensibus nota, sic non videtur Deus, etc., usque ad dum adhuc peregrinamur in corpore, diligamus invicem, etc.