The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 6 › John 6:64

John 6:64

Spiritus est qui vivificat: caro non prodest quidquam: verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. + 6.64 Spiritus est qui vivificat. Caro, sicut intelligitis; sicut quæ in macello emitur, sicut alius cibus non prodest, ipsa tamen vas spiritus, qui in ea salutem operatur multum prodest, sicut sola scientia inflat, ipsa tamen non est mala, sed per charitatem ædificat. Verba quæ ego, etc. Quibus dixi manducandum me esse, manere in me et me in ipso. Ut autem aliquis maneat in Christo ut membrum, et Christus in ipso ut in templo, unitas facit. Unitas autem ex charitate est, charitas autem ex spiritu, ergo spiritus qui vivificat compaginata membra non separat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But there are some of you that believe not. For Jesus knew from the beginning who they were that believed not, and who should betray him.

In Context

63si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? + 6.63 Si ergo, etc. Suspenditur oratio, Quasi dicat: Tunc intelligetis quod non eodem modo quo putatis erogo corpus, et quod hæc gratia morsibus non consumitur, sed spirituali gratia me illis dando, ipsos in corpus meum converto; hinc plane solvit quod ipsos moverat; putabant enim quod corpus distribueret, ille dicit in cœlum se ascensurum utique integrum. Quid ergo tenendum sit, aperte subdit:

65Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum. + 6.65 Sed sunt quidam, etc. Propheta. Nisi credideritis, non intelligetis: per fidem copulamur, per intellectum vivificamur. Et quis traditurus. Quia Judas inter scandalizatos recedit, sed manet ad insidiandum, quem nec silet, nec aperte ostendit, ut omnes timeant dum unus perit.

Read all of John 6

Cross References

Psalms 139:2[Eripe me, Domine, ab homine malo; a viro iniquo eripe me. + 139.2 Eripe me, Domine, ab homine. CASS. Prius proponit, qui hostes, quæ mala movent, opponens eis preces. Secundo, dicit quod auxilium habeat contra mala, ibi, Dixi Domino: Tertio, quæ sint mala inimicorum aperit, ibi, Caput. Ecclesia ergo inter malos laborans, clamat. A viro iniquo. AUG. Iniquus est qui nocet, unde cum dixisset, Ab homine malo, quasi exponens, subjunxit, A viro iniquo. 1

John 5:42Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis. + 5.42 Quia dilectionem. Dilectio Dei non est in vobis, quia me non accipitis, id est non creditis, quia veni ut per me Pater glorificetur.

John 6:61Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire? + 6.61 Multi ergo. Multi carnaliter sapientes, quasi particulatim carnem qua indutus erat se eis distributurum promitteret, contra naturam esse putant, ut cibum hominum humanam carnem daret. Durus est, etc. AUG. Sic oportebat dici ut ab hominibus non intelligeretur, sed secretum Dei verbis tegeretur: secretum Dei intentos debet facere, non adversos.

John 6:70et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.

John 8:38Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor: et vos quæ vidistis apud patrem vestrum, facitis.

John 10:26sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 6:64

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 6:63John 6John 6:65 →