John 6:10
Dixit ergo Jesus: Facite homines discumbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discumberunt ergo viri, numero quasi quinque millia. + 6.10 Facite homines. Magister veritatis prius in simplicitate litteræ quasi in infimis locis, et in simplicitate visibilis creaturæ auditores erudivit, ut sic in altitudinem contemplationis erigantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 14:18Qui ait eis: Afferte mihi illos huc.
Mark 6:39Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum. + 6.39 Secundum contubernia. ID. Diversi discubitus, distincti ordines ecclesiarum qui unam catholicam faciunt.
Luke 9:14Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos: Facite illos discumbere per convivia quinquagenos. + 9.14 Quinque millia. Per quinque millia significantur, qui in sæculari adhuc habitu per quinque sensus corporis exterioribus quæ possident, bene uti noverunt. Qui quinque panibus aluntur, quia tales necesse est legalibus adhuc præceptis institui, et legali timore comprimi. Nam qui mundo integre renuntiant et quatuor sunt millia propter evangelicam doctrinam, et septem panibus, id est, septiformis spiritus reficiuntur gratia.