The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 7 › John 7:16

John 7:16

Respondit eis Jesus, et dixit: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. + 7.16 Respondit eis: Mea doctrina, hominis, non est mea, sed Dei. Vel quia non est verbum nullius, sed alicujus doctrina ejus, id est ipse verbum, doctrina ejus non est sua, sed ejus a quo est: quod est - Ego non sum a meipso. Et quia hoc profundum vidit non omnes intellecturos, dedit consilium: Si vis intelligere, crede. Hoc est: Si quis credit me Filium Dei, cognoscet de doctrina, id est, intelliget quod doctrina mea non est mea.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Jesus answered them, and said, My doctrine is not mine, but his that sent me.

In Context

15Et mirabantur Judæi, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit?

17Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.

Read all of John 7

Cross References

John 3:31Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cælo venit, super omnes est. + 3.31 Me autem minui. Joannes figura legis est, Christus, veritas, lex minuitur, apparente veritate. Qui desursum venit, super omnes est, etc. ALC. Id est, de altitudine humanæ naturæ ante peccatum primi parentis, etc., usque ad secundo juxta altitudinem Patris, cui est æqualis. De terra. Id est, qui est de terrenis parentibus natus, a quibus peccatum et pœnam peccati contraxit, ex se nihil est nisi terra. Et quod vidit. Cum ipse Filius Dei sit verbum Patris, non aliud verbum Patris audit vel hominibus testatur, sed se verbum quod Pater locutus est, id est, edidit et genuit ex se, scit et indicat hominibus esse ex Patre. Hoc Evangelista dicit, ut potuit, quod plene dici vel intelligi nequit.

John 5:30Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. + 5.30 Non possum ego a meipso facere. Dedit mihi potestatem judicii, non tamen possum a me, id est, qui non est a se, non facit a se, et ita qui culpat eum de opere sabbati, culpat Patrem. Sicut autem. Audio per unitatem substantiæ, id est, scio quia non est aliud audire, quam scire vel esse. Vel, ego Filius hominis nihil a me possum, sed sicut audio a Deo judico, et hoc judicium meum de quibuscunque est justum, ideo quia non quæro voluntatem meam, id est hominis, sed Patris, quæ est de salute hominum, qui ad hoc me misit, id est, incarnari fecit. Non quæro. Loquitur nunc secundum quod æqualis est Patri, ut probetur in eo vera deitas, nunc secundum quod minor, ut probetur vera humanitas.

John 6:44nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die. + 6.44 Nisi Pater. AUG. Illum Pater trahit ad Filium, qui ideo credit in Filium, quia cogitat, etc., usque ad in quo commendatur magna gratia. Et ego resuscitabo, etc. Ego æqualis Patri faciam eum videre quod credit, manducare quod esurit, habere quod amavit et desideravit, quod non potest esse in præsenti, ubi tantum trahitur.

John 12:49Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. + 12.49 Mandatum. Non dedit Pater Filio mandatum per angelum vel aliam creaturam. Nec mandatum quod aliquando nescisset: sed dum verbum et sapientiam in qua sunt omnia mandata, genuit, dedit: sicut Filio qui est vita, eo dedit vitam quo genuit vitam, quia gignendo vitam, dedit esse vitam, quæ sine vitio fuit.

John 14:24qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus: sed ejus qui misit me, Patris.

John 17:14Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 7:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 7:15John 7John 7:17 →