The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 7 › John 7:29

John 7:29

Ego scio eum: quia ab ipso sum, et ipse me misit. + 7.29 Sed scio eum. Ideo scio eum, quia ab ipso sum ipse, etc. Breviter utrumque complectatur, ab ipso sum, quia Filius de Patre, Pater non de alio, et in carne me videtis, quia ipse me misit. In quo ei magna generantis auctoritas et sibi communis cum hominibus natura.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But I know him: for I am from him, and he hath sent me.

In Context

28Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis. + 7.28 Et me scitis. Id est, effigiem vultus mei, et unde sim nativitatem et parentes, quod est: secundum carnem me noscitis, sed non secundum Divinitatem, quia a me ipso non veni. Nesciebant eum Dei Filium esse, nec a Patre missum: nesciebant etiam Deum Patrem qui verus est genitor ipsius veritatis. Sed unde possunt scire, subdit: Ego scio. Ergo a me quærite, in me credite, quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui Filius voluerit revelare Marc. 11..

30Quærebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus. + 7.30 Hora ejus. Non quod necessitas sit facti, sed opportunitas voluntatis. Voluit enim opportuno tempore nasci, præmissa longa serie præconum. Similiter prædicator Evangelii voluit opportuno tempore mori.

Read all of John 7

Cross References

Matthew 11:27Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. + 11.27 Omnia mihi, etc. Tradentem Patrem, accipientem Filium, mystice intellige. Alioquin, si juxta fragilitatem nostram accipis, cum cœperit habere qui accepit, incipiet non habere qui dedit per omnia coomnipotentem nota, per tradita, Filium, cui per naturam omnia pro unius substantiæ jure sunt propria, non data per gratiam. Tradita autem omnia non cœlum et terra et cætera quæ fecit: sed hi qui per Filium accessum habent ad Patrem, et ante rebelles, Dominum postea sentire cœperunt. Et nemo novit Filium, etc. Seipsum revelare. Et nemo novit Patrem nisi Filius, et cui Patrem voluit revelare. Ad utrumque enim illud subditum refertur. Verbo enim suo Pater se declarat. Et Verbum seipsum declarat, quia mentis nostræ lumen est. Nisi Filius, et cui Filius voluerit, etc. Mutua cognitio, quæ est æqualitate naturæ. Illa autem tantilla quæ in nobis est, dignatione revelantis est.

John 3:16Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam. + 3.16 Mundum. Cosmos Græce, quod Latine mundus interpretatur, ornatus dicitur. Per mundum igitur humana natura significatur, non quod secundum corpus ex quatuor elementis constet, sed quia secundum animam a Deo est ornata, et ad imaginem Dei est facta, qua ad hoc diligit Deus ut eam æternam faciat. Ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit, etc. Ecce idem dicit de Filio Dei quod supra de Filio hominis, ut per quem in deitate conditi sumus, per eumdem in homine restauremur.

John 8:55et non cognovistis eum: ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo. + 8.55 Est Pater meus. Aperte dicit Patrem suum esse Deum qui annuntiatus est Judæis: non recentem Deum vobis annuntio, sed illum de cujus cognitione soletis gloriari. Qui glorificat. Vox Patris glorificat Filium in baptismo, in monte, et in aliis hujusmodi. Et non cognovistis. Non cognovistis spiritualiter, dum pro terrenis servistis. Ecce videt aperte eos sibi resistere, sed tamen non desinit se eis prædicare. Et si dixero, etc. Ne in hoc arrogans videatur gloriari, addit, et si dixero. Arrogantia sic caveatur, ut veritas non relinquatur.

John 13:3sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit:

John 17:18Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum:

1 John 1:2et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam æternam, quæ erat apud Patrem, et apparuit nobis: + 1.2 Vidimus et testes sumus. Vidimus et incredulis annuntiantes martyres effecti sumus. Annuntiamus vobis. Sic per eos audivimus nos, sed non vidimus, non minus tamen felices quam illi, quia scriptum est: Beati qui non viderunt et crediderunt Luc. 24..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 7:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 7:28John 7John 7:30 →