The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 7 › John 7:36

John 7:36

quis est hic sermo, quem dixit: Quæretis me, et non invenietis: et ubi sum ego, vos non potestis venire? + 7.36 Quis est hic? Cum ignorantes prophetassent veritatem, replicantes eamdem quæstionem, ostendunt se prophetasse ex ignorantia, ut potius ignorasse videantur quam prophetasse.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

What manner of saying is this that he said, Ye shall seek me, and shall not find me: and where I am, thither ye cannot come?

In Context

35Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes? + 7.35 Ad semetipsos, etc. Unde Domino dicere nescierunt, et tamen illud quod futurum erat nescientes pronuntiaverunt. Quod etsi non præsentia per apostolos, tamen iturus est ad gentes credituras.

37In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat. + 7.37 In novissimo autem. Post dissensiones Judæorum de Jesu, et post verba quæ dixit, quibus alii conderentur, alii docerentur, in ultimo die scenopegiæ vocat non solum loquendo, sed et clamando, ut qui sitit veniat ad eum. Si quis sitit. Bibat spiritum, ut post exponit, et cum biberit, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. Venter est conscientia cordis, quæ bibito spiritu purgata vivit, et habet fontem. Et ipsa est fons vel fluvius, qui manat benevolentia, dum proximo vult consulere, qui bona sua putat sibi soli sufficere, non fuit ille fons. HIER. Audacter et tota libertate pronuntio, ex eo tempore, etc., usque ad quamobrem cum duceretur Jesus ad passionem negant, et Christum se nescire jurant.

Read all of John 7

Cross References

John 3:9Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt hæc fieri?

John 6:52Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. + 6.52 Et panis, etc. Quomodo sit panis determinat non solum secundum verbum quo vivunt omnia, sed etiam secundum carnem assumptam pro mundi vita. Humana enim caro quæ erat peccato obnoxia, et ideo mortua, carni ejus mundæ unita, incorporata, unum cum illo effecta, vivit de spiritu ejus, sicut vivit corpus de suo spiritu: qui vero non est de corpore Christi, non vivit de spiritu Christi. Quia autem Judæi non erant hujus unitatis, litigabant, nec talibus exponitur quomodo Dominus carnem suam det ad manducandum, sed audivit, unde magis moveantur.

John 7:34Quæretis me, et non invenietis: et ubi ego sum, vos non potestis venire. + 7.34 Non potestis venire. Non ait poteritis, sed potestis. Tales enim tunc erant qui non possent, sicut et alibi dicit Petro: Non potes me sequi modo, sequeris autem postea Joan. 13., sic nec de istis datur desperatio.

John 16:17Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem: Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 7:36

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 7:35John 7John 7:37 →