bible.software › John › John 7 › John 7:38
John 7:38
Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He that believeth on me, as the scripture hath said, out of his belly shall flow rivers of living water.
In Context
37In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat. + 7.37 In novissimo autem. Post dissensiones Judæorum de Jesu, et post verba quæ dixit, quibus alii conderentur, alii docerentur, in ultimo die scenopegiæ vocat non solum loquendo, sed et clamando, ut qui sitit veniat ad eum. Si quis sitit. Bibat spiritum, ut post exponit, et cum biberit, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. Venter est conscientia cordis, quæ bibito spiritu purgata vivit, et habet fontem. Et ipsa est fons vel fluvius, qui manat benevolentia, dum proximo vult consulere, qui bona sua putat sibi soli sufficere, non fuit ille fons. HIER. Audacter et tota libertate pronuntio, ex eo tempore, etc., usque ad quamobrem cum duceretur Jesus ad passionem negant, et Christum se nescire jurant.
39Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. + 7.39 Nondum enim, etc. Et si prophetæ acceperunt eumdem spiritum: et Joannes et alii ante resurrectionem Christi; tamen erat alius modus donationis futurus apertior et plenior: post resurrectionem enim, quando primum apparuit apostolis, insufflavit in faciem eorum, qui flatu primo homini animam indidit, et de limo erexit. Significans ergo se esse eumdem, insufflavit spiritum apostolis, ut de luto exsurgerent. Deinde post ascensionem plenius Spiritum misit in igneis linguis, ut omnes gentes docerent, sicut illi tunc omnibus linguis: sic nunc unitas Ecclesiæ loquitur omnibus linguis, a qua unitate præcisus non habet spiritum. Quia Jesus nondum erat glorificatus, etc. Ex illa ergo turba, etc. Postquam autem baptizantur Spiritu sancto, et effunditur gratia Spiritus sancti in eis; tunc libere loquuntur ad principes Judæorum: Oportet obedire magis Deo quam hominibus Act. 5.: mortuos suscitant, inter flagella lætantur, sanguinem fundunt, et aliis suppliciis coronantur. Nondum ergo erat Spiritus in apostolis, nec de ventre eorum fluebant gratiæ spirituales: quia nondum fuerat Dominus glorificatus.
Read all of John 7
Cross References
Deuteronomy 18:15Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies, + 18.15 Prophetam de. Licet historialiter de prophetis accipi possit, qui post Moysen in populo Isræl repleti sunt Spiritu Dei, melius tamen de Domino prophetarum accipitur, de quo turbæ ab ipso satiatæ dixerunt: Hic est vere propheta qui venturus est in mundum Joan. 6.. Et alibi: Propheta magnus surrexit in nobis Luc. 7..
Proverbs 10:11[Vena vitæ os justi, et os impiorum operit iniquitatem.
Isaiah 12:3Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris. + 12.3 De fontibus Salvatoris. ID. Unde: Benedicite Domino de fontibus Isræl, etc., usque ad ut prophetia cum Evangelio conveniat.
Isaiah 58:11Et requiem tibi dabit Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit; et eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum cujus non deficient aquæ. + 58.11 Hortus irruguus, voluptatis paradisus, quem plantaverat Dominus Deus a principio, scilicet Ecclesiam. Fons in medio Christus est, cujus non deficiunt aquæ doctrinæ spiritualis, quæ Ecclesiam irrigant. Et hoc est, Et erit quasi hortus irriguus, o fidelis vel Ecclesia. Sicut fons. Assimilaberis Christo, capiti tuo.
Ezekiel 47:1Et convertit me ad portam domus, et ecce aquæ egrediebantur subter limen domus ad orientem: facies enim domus respiciebat ad orientem, aquæ autem descendebant in latus templi dextrum, ad meridiem altaris.
John 4:10Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. + 4.10 Respondit Jesus. Pedetentim et simplicibus verbis instruit, ut tandem donum Dei, id est spiritum possit accipere.
This Verse In Other Editions
Study John 7:38