John 7:52
Responderunt, et dixerunt ei: Numquid et tu Galilæus es? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit. + 7.52 Et tu Galilæus es, etc. Et reversi sunt, etc. Galilæus dicebatur Jesus, quoniam de Nazareth erant parentes ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
53Et reversi sunt unusquisque in domum suam.
Cross References
Genesis 19:9At illi dixerunt: Recede illuc. Et rursus: Ingressus es, inquiunt, ut advena; numquid ut judices? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime: jamque prope erat ut effringerent fores.
1 Kings 22:24Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michæam in maxillam, et dixit: Mene ergo dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi?
Isaiah 9:1[Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthali: et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilææ gentium. + 9.1 Primo tempore, HIER. Hæ duæ tribus ab Assyriis in captivitatem ductæ sunt, etc., usque ad vidit prius lucem prædicantis Christi. Terra Zabulon. ID. In qua Christus primum prædicavit et miracula fecit: ibi enim aquas in vinum convertit, apostolos elegit. Via maris. Mare in hoc loco lacus Genezareth, qui Jordane influente efficitur. In cujus littore est Capharnaum, Tiberias, Bethsaida et Corozain, in quibus Dominus maxime commoratus est, et sic: Populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam. Galilææ gentium. Galilææ duæ sunt: una gentium, vicina Tyriis in tribu Nephtali; altera circa Tiberiadem et stagnum Genesareth, in tribu Zabulon.
John 1:46Et dixit ei Nathanaël: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni et vide. + 1.46 Et dixit ei Nathanæl. Vel dubitando interrogat vel affirmat ut legisperitus, a civitate tanti nominis posse esse aliquem bonum vel eximium doctorem, vel summum Salvatorem. Dicitur enim Nazareth, flos vel germen munditiæ, vel sanctitas. Utrique autem pronuntiationi congrue subditur: Veni et vide, etc.
John 9:34Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras. + 9.34 In peccatis natus est totus. Id est, cum clausis oculis, quod dicunt esse pro peccatis parentum, sed Christus totum sanat, extra oculos, intus cor aperit. Et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras. Toties interrogando ut discerent, magistrum fecerant, sed ingrati docentem projecerunt. Sed quia expulsus, magis factus est Christianus.