Proverbs 18:13
Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum. + 18.13 Qui prius respondet quam audiat. Qui prius magister esse desiderat, quam discat, stultitiæ noxam non declinat. Qui judicare proximorum facta, prius quam utriusque plene causam noverit, inordinate festinat, se dignum confusione monstrat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He that answereth a matter before he heareth it, it is folly and shame unto him.
In Context
12Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur.
Cross References
Deuteronomy 13:14quare sollicite et diligenter, rei veritate perspecta, si inveneris certum esse quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam,
2 Samuel 16:4Et ait rex Sibæ: Tua sint omnia quæ fuerunt Miphiboseth. Dixitque Siba: Oro ut inveniam gratiam coram te, domine mi rex.
Esther 3:10Tulit ergo rex annulum, quo utebatur, de manu sua, et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Judæorum, + 3.10 Tulit ergo. Sicut Aman epistolas dirigens, regis signaculo eas munire conatur: ut facilius votum expleatur, sic Judæi libros divinæ legis in quibus est signaculum summi regis, id est, gratia Spiritus sancti ad comprehendendam hæresim suam assumunt in testimonium, reprobantes societatem gentium et Christi Evangelium, quasi divinis præceptis contrarium.
Job 29:16Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. + 29.16 Pater eram pauperum. Pauperes enim spiritu ex ejus prædicatione generantur. Et causam quam nesciebam. Ecclesia cum per electos mala, etc., usque ad sunt tamen minora pro majoribus relinquenda.
Daniel 6:9Porro rex Darius proposuit edictum, et statuit.
John 7:51Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat? + 7.51 Nunquid lex. Quia illi perversi volebant prius esse damnatores quam cognitores, iste vero putabat quod si patienter eum præsentem audirent, forsan essent similes ministris qui maluerunt credere quam tenere. Auctoritate ergo legis vult eos inducere, ut eum prius velint audire.