The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 8 › John 8:11

John 8:11

Quæ dixit: Nemo, Domine. Dixit autem Jesus: Nec ego te condemnabo: vade, et jam amplius noli peccare. + 8.11 Nec ego te condemnabo. Sed quia poterat timere ne iste qui sine peccato est eam puniret, dicit ei, ut misericors præterita peccata dimittens: Nec ego te condemnabo, ut justus ne amplius peccet interdicens.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

She said, No man, Lord. And Jesus said unto her, Neither do I condemn thee: go, and sin no more.

In Context

10Erigens autem se Jesus, dixit ei: Mulier, ubi sunt qui te accusabant? nemo te condemnavit?

12Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ. + 8.12 Iterum ergo. Repulsis tentatoribus, sanata culpa mulieris, apertius subdit quid possit ex Divinitate, ne ambigant de eo homine an possit peccata dimittere. Ego sum lux mundi. Quæ nube carnis tegitur, et sic toleranda hominibus efficitur, unde et peccata possum dimittere et etiam hominem illuminare.

Read all of John 8

Cross References

Deuteronomy 17:9Veniesque ad sacerdotes Levitici generis, et ad judicem qui fuerit illo tempore: quæresque ab eis, qui indicabunt tibi judicii veritatem.

Proverbs 28:13Qui abscondit scelera sua non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.

Isaiah 55:6Quærite Dominum dum inveniri potest; invocate eum dum prope est. + 55.6 Quærite Dominum. Hæc pertinent ad Judæos vel ad gentes specialiter, et ad unumquemque generaliter. Propheta ad Judæos: Quærite Dominum, quasi diceret: Gentes suscipiunt misericordias David, et vos dedignamini, sed agite pœnitentiam, et convertimini dum tempus habetis. Dum prope. ID. Ne vestris vitiis recedat, qui appropinquat appropinquantibus sibi, et filio revertenti lætus occurrit.

Matthew 21:28Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie, operare in vinea mea. + 21.28 Homo quidam habebat duos filios, et accedens, etc. Facta sacerdotibus cauta responsione, statim infert parabolam, quæ et illos impietatis arguat, et ad gentes regnum Dei transferendum doceat.

Luke 9:56Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum. + 9.56 Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare, etc. Perfecta virtus non habet studium ultionis, nec ulla est iracundia, ubi est charitatis plenitudo. BED. Non semper in eos qui peccant est vindicandum, etc., usque ad a quibus hoc loco ignis arcetur.

Luke 13:3Non, dico vobis: sed nisi pœnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. + 13.3 Omnes, etc. Hoc impletum est post passionem Domini quando Romani impœnitentes Judæos incipiendo a Galilæa adeo devastaverunt, ut non solum atria templi, sed etiam interiora domus, quo Galilæorum accessus non erat, humano sanguine fœdarentur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 8:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 8:10John 8John 8:12 →